Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 3., S. 163
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 3., S. 163
Heinricus, dei gratia dux et palatinus comes Rheni. Omnia facta temporalium temporalem sequuntur motum et pereuntibus hominibus ipsorum facta simul inter- eunt Unde necesse est, ut quae sua natura tendunt ad interitum, literarum ad- miniculo fulciantur et ab oblivionis interitu defendantur. Notitiae igitur tam pre- senüum, quam futurorum presenlis scripti testimonio transmittimus, quod cum ad implendum peregrinationis nostrae propositum pecunia nobis deesset, nos a comi- tibus de Spanheim, Heinrico scilicet et Alberto et Godfrido, sexcentas quinquaginta marcas mutuo accepimus, et pro hac pecunia comitiam in Meinevelde ex illa parte Mosellae super petitione annone et denariorum et aliorum questuum eis in pignore dedimus sub hac forma, ut quandocunque nos iam dicta bona redimere voluerimus,
libera nobis vel uxori nostrae vel pueris nostris vel aliis heredibus nostris redimendi detur facultas. Impignoravimus nihilominus eisdem comitibus pro eadem pecunia sub eodem tenore villas quasdam Engelstad et Hedeneshem, has duas villas cum comitia, pro DL marcis, et villam Sinerbach pro C raarcis. Huius rei testes sunt: praepositus Geneno Revengenesburne, Emicho Irsutus comes, Wernerus de Bruneshorn, Heinricus de Dicka, Algrandus filius Heinrici, Fridericus de Walbacb, Gerlacus de Siebeneich, Diethraarus de Ulngelinge, Heinricus de Uttesheim, Gode- fridus de Sumerschenberg, 4ß&ir(arDli0 Uette, Walpertus de Binge, Berteraraus de Birckenbach, Fridericus de Erenberg, Godfridus de Enkerich, Wilhelmus de Glane, Erericus de Dille, Gerlacus de Bommenkirchen et alii quam plures liberi et ministeriales nostri. Facta sunt hec anno domini M. C. XC. VII., indict XV. Ne autem in posterum aliqua super hac impignoratione oriatur dubietas, hoc breve recordationis inde conscribi et sigillo nostro insigniri iussimus. Datum in Staleka, VI. kal. Junii.
Gedruckt in: Lünig Reichs-Archiv, P. spec. II, p. 121; Toellneri hist. Palat., p. 59; Freher Orig. Palat. I., cap. XI, pag. 95; Orig. Guelf. T. III, pag. 618; Vogell Geschlechts geschichte des Hauses Behr, Nr. 2, S. 3.
- Stalecke
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 3., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/39ad0211-41d7-4cb9-acf3-5dad0eb4a466/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success