useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 4.
Signature: 4.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1204 , Osnabrück
Der Bischof Gerhard von Osnabrück bestätigt den Tausch einer Mühle zu Harste von dem Kloster Gertrudenberg an Eilhard von Harste gegen den Zehnten in Middendorf.
Source Regest: 
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 4., S. 164
 








    ed.
    Current repository
    Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 4., S. 164





      Graphics: 
      x

      In nomine sanctae et individuae trinitatis. Gherhardus gratia dei Osnabrugensium episcoporum humillimus fidelibus, ad quos haec devoluta fuerint, universis omnium bonorum in caritate quae deus est Optimum. Sicut impiorum cum sonitu perit memoria, sie bona bonorum opera in memoriam transire merentur aeternam. Constitit animadversioni nostrae cum privilegio cum cognitae veritatis assertoribus [veridicis], quod fratres de Monte S. Gertrudis tempore felicis memoriae Philippi Osnabrugensis episcopi, fideli cooperatione Eilharthi de Harst, non longe ab eodem

      loco molendinum quoddam iustissimo possessionis titulo sint assecuti, cuius causa beneficii eundem Eylhardum, coniugem eius Lutmudum in fraternitatem et orationum suarum susceperant communionem, pro patre eins et matre, Walderico et Hel- wide, proavo otroque et avia Alimino et Titwiga, Godescalco et Eveza, parentelaque et consanguinitate reliqua mensibus singulis vigilias et missam celebraturi, post multam annorum revolutionem nostro videlicet tempore Eylardus, prioris Eilarthi filius, idem molendinum tamquam [vicinum] domui suae et accommodum agrique sui mediastinum vehementer affectavit, tandemque fratribus cum eo in unum con- venientibus decimam in Middendorp, quam a nobis habebat, in manus nostras ad usus fratrum, quam nos illis contulimus, cum coheredibus suis omnibus resignavit, fratres versa vice deferendum Eilardo resignaverunt molendinum, observanda nihilo- minus circa praenominatos fideles et ipsum Eilardum et coniugem eius Hellenborc et Hiliewanc matrem eius et veros illorum successores universos fraternitatem cum Orationibus praenotatis. Nos igitur huiusmodi contractum stabilire postulati, ipsum, ne in posterum refricari valeat aut convelli, officio stili sicut licet fieri et solet soli- damus, testes cum sigilli nostri subscribentes appensione, qui sunt: Otto Monaste- riensis electus, Conradus abbas de lborch, Lentfridus maior praepositus, Theode- ricus maior decanus, canonici ecclesiae maioris: Theodericus, Adolfus, Florentius, Hinricus, Johannes, Albertus, Bertoldus, Dyonisius, Werembertus, Arnoldus; mini- steriales: Albertus Rogghe, $}UgO IdtVt, Joseph de Sledesen, fratres eius Zwederus, Wezelo, Wigbertus Leytbur, Ambrosius Pekenake, Everhardus Vdo, Jo hannes, Bertoldus, Conradus de Harsdorp; comes de Tekeneborch, Hinricus, frater eiusv Otto, Theodericus, Wigboldus de Saitesberg, fratres, Conradus de Brochter- beke. Omnis igitur huius sancionis violator vel cavillator iniuriosus nec [divinae] gratiae se expertem, nec beati Petri auctoritate et nostra se dubitaverit excommuni- catum. Haec transactio celebrata est in civitate Osnaburgensi, multitudine cleri et populi multa assistente, ut, quod irreprehensibililer confici debuit, perpetuam obtineret solempnitatem stabilitatis. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis M°. CC°. IUP., episcopatus nostri XII, indictione septima, Folcardo eiusdem Montis praeposito, auctore horum et omnium bonorum domino Jhesu Christo, qui in hiis et in omnibus super omnia sit benedictus. Amen.

      Nach dem Abdruck in J. Möser's Osnabrückischer Geschiebt«, Tb. III, S. 230, Urkunde CI; Tgl. S. 17.

      Places
      • Osnabrück
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.