Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 142., S. 452
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 142., S. 452
In nomine patris et filii et Spiritus sancti, Amen. Nos Wyzlauus, dei gratia prin- ceps Ruianorum, vniuersis Christi fidelibus presens priuilegium visuris vel audituris salutem in domino Jhesu Cristo. Notum facimus presentibus et futuris, quod dis- sensio, que vertebatur inter nos, ex parte vna, et dominum abbatem et mooachos abbatie sancti Nicolai in Hiddenso, Cisterciensis ordinis, ex parte altera, super insula Cyngst, sicut infra sequitur, totaliter est sopita, quod de consensu et maturo con- silio vasallorum nostrorum, acceptis a dictis domino abbate et monachis mille marck denariorum slauicalium, totam insulam Cinst, proul nostra fuit et noslro subiacuit dominio et potestati, cum omni iure et iudicio, maiori videlicet et tninori, in omni causa et in omnibus locis eiusdem insule, cum omnibus vtilitatibus et fructibus, cum siluis, nemoribus, rubetis, agris, pratis, graminibus, pascuis, paludibus, stagnis, aquis, littoribus, piscaturis et cum omnibus, que intra ipsius insule terminos contioentur, dimisimus dictis domino abbati et monachis et donauimus quiete et libere possiden- dam imperpetuum. Verumplamen si nobis quandoque ibidem venari placüerit, sicut in bonis et terminis monasterii Noui Campi et vasallorum nostrorum, venabiraur, secundum cursum venandi omnibus communem, et sepedicti dominus abbas et roo- nachi propter prefatam venationem de omnibus suis vtilitalibus disponendis nicbil omnino pretermittent, sed habebunt perpetuo liberam potestatem, siluas et ligna ibidem succidendi et radicitus exstirpandi et annichilandi, si maluerint, agros faciendi, gran- gias et villas ibidem construendi, colonos et agricolas in eis collocandi et plane de omnibus premissis in ipsa insula Cyngst sine omni contradictione faciendi, quiequid ipsorum placüerit voluntati, et specialer et generaliter de illis omnibus facient et facere poterunt, que in dicta et ex dicta insula ex industria uel natura poterunt prouenire. Insuper sepe memoratos dominum abbatem et monachos a quornralibet impetitione prefale insule Cyngst, secundum quod iuris ordo requirit et expostuJat, nos et heredes nostri tenebimur in perpetuum eripere et eosdem ab iniuriis et vio- lentiis secundum timorem dei et iusticiam defensare, super omnia hec priuilegium fundationis supradicte abbatie sancti Nicolai in Hiddenso in reliquis articulis, de
quibus hic in presenti priuilegio mentio non existit, approbatione eterni valoris et roboris confirmantes. Decernimus etiam, quod istud priuilegium secundum non tollet primum, nec sibi aliquod preiudicium in aliquo generabit. In cuius rei euiden- tiam et perpetuatn firmitatem presens priuilegium sigillo nostro cum annotatione testium fecimus roborari. Hü vero lestes sunt: dominus Arnoldus abbas Noui Campi, domini: Hinricus de Ost, Arnoldus et Frethericus fratres de Vitzen, Conradus Dothenberch, Hinricus de Dechowe, Hinricus de Bughe, SiBeriCU0 UtfUß» Tide- ricus Metzekowe, milites, et alii quamplures fide digni. Datum per manum publici notarii nostri et cappellani Nicolai de Starkowe, in ciuitate Stralessundis, anno domini millesimo trecentesimo quarto, in die qua colitur ab ecclesia festum Diuisionis Apostolorum.
Nach dem Originale, auf Pergament, in den Urkunden des Klosters Hiddensee, im königl. preuss. Provinzial-Archive von Pommern zu Stettin. Das Siegel ist mit der Schnur ausgerissen. Eben daselbst findet sich eine zweite Ausfertigung, welche in Fabricius Rüg. Urk. IV, 1, Nr. CCCXXVII, S. 35, gedruckt ist.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 142., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/43e07984-dadd-49ec-8f3b-4de42cd68f71/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success