Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 200., S. 517
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 200., S. 517
Io nomine domini, Amen. A memoria subito labuntur, que non perhennanlur publicis instrumentis. Ob hoc nos Johannes dictus Prutze, scolasticus ecclesie Ca- minensis, per presencia volumus in perhenni memoria conseruari, quod vicariam in ecclesia Caminensi in honorem dei glorioseque virginis Marie beatique Thome aposloli dedicatam, per nos ibidem de propriis facultatibus fundatam cum redditibus viginti marcarum slauice monete, beale Marie virgini sanctoque Johanni baptiste, patronis ecclesie eiusdem, in salutem anime nostre obtulimus et offerimus in hiis scriptis, reseruato nobis dumtaxat iure patronatus ipsam vicariam si vacauerit nostris temporibus conferendi, quod videlicet ius patronatus post obilum nostri perpetue eciam obtinebit, quicumque canonice scolasticus extiterit in ecclesia memorata, quod ex fauore et gracia capituli ecclesie sepedicte obtu[l]imus, sicut in instrumento super illo negocio confecto lucidius est expressum. Redditus igitur supradicte vicarie tenentur exsoluere consules ciuitatis Belgart quolibet anno perpetue de sufe] pixide ciuitatis, sicut patet in literis suis super hoc editis euidenter. Igitur in predicle nostre oblacionis euidens testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Testes huius rei sunt: Reymarus, prepositus, Fredericus de Stalberch, thesaurarius, Fredericus de Egstede, vicedominus, Wiszlaus, archidiaconus Stetinensis, ]LtpjpoI9U0 Ue[r]f)*5, archidiaconus Vsznamensis, Uubeslaus, archidiaconus Stargardensis, ma- gister Heyso, cantor, canonici supradicte ecclesie Caminensis, et quam plures alii fidedigni. Datum Cammyn, anno domini millesimo tricentesimo vicesimo secundo, vndecimo kalendas Maii.
Aus der caminer Matrikel im königl. preuss. Prorinzial-Archive von Pommern zu
Stettin.
Crlunlrn in CmUecbls Bahr. II. 8
12
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 200., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/588b2959-bc53-49ec-9249-10d1a5153125/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success