Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 12., S. 178
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 12., S. 178
Nicolaus dei gratia dominus de Rozstoc omnibus hoc inspicientibus scriptum in perpetuum. Tarn ad posterorum, quam presentium noticiam uolumus deuenire, nos de consilio discretorum nostrorum abbali et conuentui de Amelungborn mo- landinum nostrum in Priborne quiete dedisse perpetuo possidendum ac pacifice tali modo: conuentus prefalus in aqua iam dicta ad placitum suum, quot uoluerit, con- struet igitur rotas, quod nos wlgariter grint appellamus, ita quod pensa subscripta per nos uel nostros successores nullatenus aucmentetur, nullum uero inpedimentum tarn in superiori, quam in inferiori parte dicti molandini propter structuram aliquara habebunt. Fratres iam prefati propterea ut ex hiis melius et commodius susten- tentur, in piscina molandini liberam ipsis dedimus piscaturam. Insuper si per casum sinistrum, quod deus auertat, obicem molandini seu ipsum molandinum contigerit dissipari ad hec reparanda terram et ligna, ubi commodius habere pote- runt, nullo obstante nostra auctoritate accipiant et adquirant. In eodem autem molandino grana nostra sine mensura, que matta uocatur, nobis nostrisque posteris molere tenebuntur. De pensa autem molandini prelibati fratres nobis octo choros, quod wlgo dicitur wichscepel, annuatim ministrabunt, cuius annone medietas vide- licet quatuor chori est siligo, altera uero pars ordeaceum brasium esse debet, ita ut medietas in festo sancti Michahelis archangeli, reliqua in sancto pascha persol- uatur, hoc addito, ut a pecunia libere simus absoluti, quam fratribus sepe dictis soluere tenebamur. Ne uero talis ordinatio possit aliquo modo in posterum irritari, dedimus scriptum cum subscriptione testium nostri sigilli karactere communilum.
Testes huius facti sunt: clerici: Thidericus prepositus Guzstruensis, Nicolaus pre- positus de Robele; laici: Chotemarus, Johannes de Haueiberche, Ynizlauus, Jariz- lauus, 14ppolDU0 SttSUS, Otto Bursarius, Thidericus Bursarius et Gerardus Scoke noster aduocatus. Acta sunt anno gratie hec M° CC° XXX0 IX0. Datum Robele, VII0 kalendas Junii.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 12., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/71f190cf-9267-42d3-a11c-5e1b6fbd9db8/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success