Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 38., S. 220
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 38., S. 220
Hermannus, dei gracia Caminensis episcopus, omnibus in perpetuum. Ea que ge- runtur a viris prudentibus, ne qua possint attemptari calumpnia, roborari solent Unguis testiutn et testimonio litterarum. Notum igitur esse volumus tarn presenlibus, quam futuris, quod cum nos ecclesiam Virchin dotaremus, assignauimus ei capellam in Sconeuelde cum tribus mansis ibidem, Cosic videlicet, non obstante eo si villa Cosic per aliam litteram alii ecclesie aliquando fuerit assignata, et villa Tritervitz et Clodouiz. Hanc igitur capellam plebanus de Virchin ofliciare tenebitur die dominico, quarta feria atque sexta. Assignavimus eciam ecclesie in Yirchim in dotem villam Methzecowe cum omni iure, decima atque fundo; villam quoque Mezegore cum di- midia decima ad ecclesiam dotauimus supradictam; dimidiam eciam decimam ipsius ville Virchin ad ipsam ecclesiam Virchim dotauimus cum vno manso, quem Janic railes pro salute anime sue ille ecclesie contulit, ut ipsius memoria ibidem perpetuo habe- retur; annonam etiam ecclesiasticam ad hanc ecclesiam dotauimus de villis omnibus prenotatis. Hee igitur ville ad ecclesiam Virchim a nobis assignate a nulla alia eccle- sia, quam ab ecclesia Virchim, que mater est, recipere debent ecclesiastica sacra- menta. Vt igitur hec huius ecclesie nostra dotatio Semper firma permaneat, pre- sentem litteram inde conscriptam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Testes huius rei sunt: Borchardus prepositus de Cladessowe, Adolfus prepositus, Hinricus plebanus Dyminensis, Hinricus comes de Kerkberg, fjgtltrtCUB TffVBWt Olricus de Ost, Johannes de Penz, milites, et quam plures. Acta sunt hec in Virchin, anno domini (D°. CC°. LV0., die natiuitatis domine nostre, pontificatus nostri anno I". Datum per manum Johannis tunc notarii nostri.
Gedruckt in v. Dreger Codex Ponier. I., Nr. 272, S. 383, und nach einer Dreget- schen Abschrift in der Loeperschen Sammlung im königl. preuss. Provinzial- Archive von Pommern zu Stettin.
- Verchen
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 38., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/a3606da9-2a79-4330-837d-d845dda49c98/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success