Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 48., S. 234
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 48., S. 234
Barnim, dei gracia dux Slauorum, vniuersis sanete matris ecclesie militantis lec- turis presentia seu audiluris aut visuris in perpetuum filiis. Quoniam secundum fluxibilem et instabilem mutationem et varietatem temporum humana condicio et hominum mortalium cogitacio et memoria per infinita seculorum spacia non cessaot aut desinunt variare, oportunum et necessarium atque decens esse decernitur et iudicatur, ut facta, que sub mutabili et instabili tempore Sunt, per linguas testium idoneorum et scripture publice autoritatem robur firmitatis perpetue sortiantur. Hinc est quod cognoscere et memorare debet deuota nacio presencium et felix suc- cessio futurorum, quod nos dilectis in Cristo nobis abbatisse et conuentui saneti- monialium monasterii sanete Marie in Stetin, Cisterciensis ordinis, vt eo liberius et
oportunius omnipotenti deo valeant faraulari et vt pro nostris excessibus nostro- rumque progenitorum, necnon dilecte coniugis Marianne bone memorie peccami- nibus altissimum iugiter interpellent, contulimus nuentum, quod Saluia vocatur, cum quatuor molendinis in prediclo fluento conslructis, sicut a nobis habuerant ab bas et conuentus Cysterciensis ordinis de claustro siue cenobio, quod dicitur Walkenrode. Donauimus eciam prefatis sanctimonialibus in Stetin proprietatem et ius proprietatis eiusdem fluenli, quod nuncupatur Saluia, et molendinorum inibi con- structorum cum omni iure et ulililate et prouentu et vsufructu sempiternis et per- petuis temporibus possidenda, quemadmodum donaueramus et contuleramus pro prietatem iam sepedicti fluenti et molendinorum ibidem sitorum cum omni iure et vtilitate antedictis abbali et conuentui de cenobio Walkenrode, gratam et ratam habentes et in perpetuum confirmantes emptionem, quam inierunt iam sepius nun cupate abbatissa et conuentus sanctimonialium in Stetin cum sepedictis abbate et conuentu de Walkenrode ex consensu et volúntate nostra super fluento sepius pre- libato. Vt autem hec nostra donacio firma et inuiolabilis et titulus emptionis incon- uulsus et immutabilis in perpetuum perseuerent, presens inslrumentum inde con- fectum antememoratis sanctimonialibus tradi fecimus nostri sigilli munimine robo- ratum. Testes huius donacionis sunt: Conradus noster capellanus, plebanus in Garditz, et lohannes de Parghem, noster capellanus, Wilhelmus et Iohannes et magister Rodolfus, canonici Stetinenses; item $$eOOmcU0 Vtüttß, Godeke de Smogerouue, Iohannes de Bruseuitze, Rodolfus de Cedelin, lohannes de Leue- nouue, milites; item Gobelinus noster marscalcus, Henricus Baruuot, scultetus in Stetin, Titmarus Velificator, Theodericus Sapiens et alii quam plures, quorum hic non sunt nomina subnotata. Datum in tuguriis siue ad bodas, anno domini CC°. LXIII0., décimo quinto kalendas Iulii.
Gedruckt in y. Dreger Codex Pomer. L, Nr. 355, S. 466.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 48., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/c57a2afc-8e53-4b06-b26e-16ab67eb1351/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success