Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 33., S. 215
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 33., S. 215
Wartislaus, dei gratia dux Demminensis, Omnibus praesens scriptum inspecturis salutem in domino. Quoniam ea, quae per nos fiunt, aliquoties immemoriae et oblivioni traduntur, necesse est ea aliqua soliditate scripturarum perennari, ne obli- vioni penitus tradantur. Cum igitur speciali dilectione prae caeteris civitatibus ad- versus civitatem nostram Grypeswold regamur et hanc sincero et intimo corde dili- gamus propter multimoda obsequia et diversas Servitutes, quae nobis eadem civitas saepius exhibuit et non cessat exhibere, scire universitatem vestram volumus, quod omnibus ad ipsam nostram civitatem venire volentibus, existentibus in portu Gelende et in portu, quae dicitur Rüden, et infra usque ad civitatem firmum ducatum et liberum praestamus veniendi ad ipsam et redeundi, mercimonia sua ibidem vendendo et reemendo et commutando. Ita etiam praestamus sane, quod si nos, quod absit, werras sive Iites habere contigerit, et aliqui per spolium sive per alios praedones mare occupantes res et bona sua amiserint, nos cum duplicato fructu ipsis spoli- atis restitutionem suarum rerum fieri procul dubio faciemus. Ut autem firmum et ratutn hoc in perpetuum maneat, fecimus nomina testium nobilium militum nostrorum inscribi paginae praesenti, quorum nomina sunt: Henricus de Hemelen- dorp, Johannes de Appeldorn, Olricus de Osten, $fenrtCU0 2St*0U0> Bertoldus advocatus et alii quam plures. Datum anno domini Grypeswolde 1252, kalend. Maii.
Gedruckt in Dähnerts Pommerscher Bibliothek, III., S. 405, Nr. 2.
l'rtondea 4es KtsckleckU Bekr. I. 8.
S
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 33., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/ca672bd4-3ee6-46a6-9ae3-6a692c66d3c0/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success