Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 32., S. 214
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 32., S. 214
W^rtislaus, dei gratia Diminensis dux, vniuersis hoc scriptum inspecturis in per- petuum. Notum esse volumus presentibus et fuluris, quod cum Hyldensi ecclesie promiserimus sollempniter sub presentia multorum trigiota mansos Iiberos cum de- cimis et omni iure ratione alicuius compensationis oppidi Gripeswaldensis cum XX 1 mansis nouiter instaurati, sicut in priuilegio super ordinatione eiusdem oppidi con- fecto inter nos et heredes nostros ex parte vna et dictam ecclesiam ex parte altera continetur, prefate ecclesie et fratribus ibidem diuino officio mancipatis triginta man sos in villa, que dicitur Ranticowe, quos de manu domini Johannis de Appeldoren militis nostri pretio redemimus, ob id ipsum ratione compensationis premisse, sicut in priuilegio iam diclo habetur, cum aduocatia, decimis, agris, pratis, siluis, pisca- turis, pascuis animalium et cum omni iure, quod uel habuimus uel habere potuimus in predictis bonis nomine nostro et heredum nostrorum, quos habemus in presenti uel habituri sumus dante domino in futuro, perpetuo possidendos legitima conferi- mus assignatione. Testes quoque, qui huic presentes erant, hü sunt: dominus abbas Gunterinus de Stolp, dominus Artusius notarius noster, dominus HippoIOus Dere, dapifer noster, et dominus ffytnviCUB, frater eius, dominus Johan nes de VValsleue, dominus Olricus de Osten et dominus Fredericus frater eius, do minus Bernardus Mel, dominus Henricus de Vicen, dominus Johannes de Apeldorn et alii quam plures fide digni. In cuius rei testimonium sigilli nostri appensione presens muniuimus instrumentum. Datum et actum Dimin, anno domini fl)°. CC°. quinquagesimo primo, tercio idus Maii.
Gedruckt in v. Dreger Cod. Pomer. I, Nr. 222, S. 332. Vgl. Urk. vom October 1249, oben Nr. 26, S. 49.
- Demmin
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 32., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/f0b4c32f-eed6-4606-905e-a1977d48acc7/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success