Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 28., S. 209
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nycholaus, dei gracia dominus de Gvztrowe, omnibus in perpetuum. Quoniam omnia, que scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt ac edita, racio veritati consona docet, vt acta teraporum presentium
7 *
digna memoria scriptis et sigillorum appensionibus sie seruemus integra, ne per obliuionis exitum excedant scienciam futurorum. Notum esse cupimus tarn presen- tibus, quam futuris, quod nos de mera liberalitate, ob remedium animarum progeni- torum nostrorum ac proprio salutis venerabili cenobio in Doberan, in honore bealis- sime semper virginis Marie, que eterni regis filii dei mater est et filia, honorifice construeto, villam Szechelin dictam cum LXXXa- VI mansis ac riuulum Wolevisz vna cum stagno Lvbetowe nuneupato, cum piscaturis et molendinis edificandis, cum siluis et agris, pratis et paseuis et vsuagiis vsque ad disterminationes circumiacentes, pleno iure secundum libertatem consuetudinis ordinis Cysterciensis, ita ut neraini seruire teneantur homines in eisdem bonis commorantes, nisi soli deo et Dobera- nensi cenobio, et sint immunes ab exstruetione vrbium et poncium et aggerum et ab extorsione vectigalium et theloneorum et ab expedicione qualibet, neenon ab omni iure aduocatorum vel iuris oslrin executorum, contulimus perpetuo prenomi- nata bona paeifice possidenda. Scire nichilominus oportet, quod de predictis bonis, videlicet LXXX*- VI mansis, Arnoldus miles de Nigenkerken, Fridericus miles de Ek- stede, Thidericus miles de Ekstede, decem mansos libertate a nobis donata in re- missionem peccaminum suorum predicte ecclesie contulerunt. Vt autem hec dona tio firma ac inconwlsa permaneat, litterarum nostrarum testimonio ac sigilli nostri appensione duximus muniendum. Testes sunt hü: nos Nycholaus et duo filii nostri domicelli Henricus et Johannes, Heinricus Grvbo et filius eius Heinricus, Arnoldus de Nienkerken, Otto Bersarius, Geroldus de Peccatle, Stephanus prepositus, Johannes de Hauelberch, H. Dargaz, Jerezlauus, Vnizlaus, Ekbertus de Myrowe, W. capellanus,
H. aduocatus, PJatttttf) et alii quam plures. Datum Robole, anno gracie <D°. CC°. XLIX, 11°. kal. Nouembris.
Gedruckt in v. Westphalen Mon. ined. III, p. 1492, und in Riedel Codex dipl. Brand.
I, 2, S. 365, Nr. 6. Die Urkunde ist nicht mehr im Originale vorhanden, sondern nur in dem Pergament-Diplomatarium des Klosters Doberan aus dem Anfange des 14. Jahrh., im grossherzogl. meklenburg. Geh. u. Haupt-Archire zu Schwerin.
Vgl. die Toraufgehende Urkunde Nr. 27.
- Röbel
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 28., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/d60cdb1e-df40-4dc6-84fc-f0937de84ea9/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success