Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 5., S. 166
Hermannus dei gratia comes de Ravensberg Omnibus inspectoribus huius paginae salutem in domino. Nos recognoscentes, quod dominus, cuius est terra et pleni- tudo eius, de hoc nobis de superhabundantia suae benignitatis maiorem quibusdam aliis potestatem et facultatem erogavit in terris, ut ad defensionem ecclesiarum, quibus fidelitate adstricti sumus, et ad profectum earum pro facultate nostra inten- damus, praesentibus et futuris notum esse cupimus, quod nos domum claustralem maioris ecclesiae in Osenbrugge, quam a domino Hermanno de Vechte canooico, familiari nostro, emimus, ad honorem dei et s. Petri in Osenbrugge ad consolationem fratrum eiusdem ecclesiae in testamento nostro incommutabili post mortem nostram statim habendam assignavimus et ad maiorem securitatem ad altare s. Petri, quem fraudare non est tutum, manu et ore obtulimus. Verum ne hoc nostrae devotionLs factum aliquis filiorum nostrorum vel quicunque successorum in posterum attemptet infringere, quod non credimus, et ne Iapsu temporis recedat ab hominum memoria, placuit rem gestam praesenti paginae annotare et sigilli nostri testimonio confirmare. Testes huius rei sunt: decanus maior Gerhardus, Adolfus de Blankena, Albertus de Alen, Johannes de Cappelen, S?UgO ftattt, Liefhardus de Dedecowe, Johannes de Lon, Alexander de Sendene.
Nach dem Abdruck in J. Möser's Osnabrückischer Geschichte, Th. m, S. 243, Urkunde Nr. CXI.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 5., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/d98c9770-7329-4998-82e8-00bd8f7bde90/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success