Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 35., S. 217
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 35., S. 217
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Hermannus, dei gratia episcopus ecclesie Caminensis, salutem in eo, a quo omnium salus cepit esse. Cum iuxta ecclesiasten vanitatibus deseruiant vniuersa et futura tempora obliuioni pariter cuncta operiantur, prouidentia precedentium decreuit, ut que aguntur sub tempore labili, ne a me moria hominum labantur cum eodem, ad posterorum memoriam inserla publicis in- strumentis testimonio scripturarum perhennentur. Igitur nouerint vniuersi presentem paginam inspecturi, quod nos ad honorem dei omnipotenlis eiusque matris gloriose virginis Marie decimas trecentorum mansorum cum omni iure, quod in eisdem mansis habere videbamur vel habuimus, iurisdictionis videlicet temporalis siue spiri- tualis, de nostrorum pleno consensu canonicorum capituli Caminensis ordini Cister- ciensi confirmamus in loco Bukowe ad monaslerium de nouo construendum et ad conuentum ibidem eiusdem ordinis collocandum, ut laudis dei et sancte Marie in diclo loco iugiter officium habeatur et salus populi inhabitantis vastam solitudinem circumiacentem a dante gratia saluatoris domini nostri accipiat incrementum. Hanc autem donationem nostram ratam haberi volentes et a nullo penitus irritandam, ipsam scripti priuilegio primo nostri nominis et prefati nostri Caminensis ecclesie ca pituli appensione sigillorum duximus roborandam. Huius rei testes sunt: dominus Wilhelmus, quondam episcopus ecclesie Caminensis, Lambertus prepositus, dominus Gotfridus decanus, Adolfus custos, Hermannus, Fridericus, Johannes et ceteri ca nonici omnes ecclesie supradicte; item prepositus Theodericus Colbergensis, Lam bertus, Gerhardus, Gunterus, canonici ibidem, dominus Barnim dux Stetinensis, dominus Wartislaus dux Demminensis, Borcho, castellanus Colbergensis, J&itts ttfUß StrsttS et fratres sui, Bisprawe et fratres sui et alii multi. Datum in Dargun, anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio, septimo idus Iulii, electionis nostre anno tertio.
Gedruckt iu t. Dreger Cod. Pomer. I., Nr. 236, S. 343; vgl. Nr. 237.
8*
- Dargun
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 35., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/ec0d549f-e81f-43b3-94f1-965104004559/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success