Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 99., S. 305
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 99., S. 305
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Amen. Hermannus, dei gratia episcopus Caminensis, omnibus in perpeluum. Licet iuxta suscepli pontificalis officii debitum singularum ecclesiarum profectibus intendere teneamur, iliius tarnen gloriose sem- perque virginis Marie ecclesiam, que summi patris mater est et filia, nostro sub- sidio dinoscimur honorandam, ut quo apud filium suum prerogatiuam optinet, am- pliorem tanto majorem mereamur in eius oculis gratiam inuenire. Eapropter nolum esse volumus vniuersis tarn presentibus, quam futuris, quod nos uenerabilis prede- sessoris nostri felicis recordationis Wilhelmi quondam episcopi Caminensis factum approbantes, collationem decime villarum scilicet Cladessowe, Rosemersowe, Buchur, Barthowe, Lockencin, Zimmale, Noue lnsule, que quondam Miliziz uocabatur, Colne, Konerowe, quas quidem decimas dictus antecessor noster de benigno con- sensu sui capituii claustro sanctimonialium in Virchin et sanctimonialibus ibidem pro tempore domino famulantibus perpeluo contulit, ratum habentes in nomine do- mini presentibus conflrmamus. Nos quoque predicti antecessoris vestigiis inhe- rentes, de communi consensu capituii nostri, ob reuerentiam dei et precelse Marie virginis matris eius, in remissionem nostrorum peccaminum, proprietatem decimarum villarum subsequentium, videlicet Virchin, Mesegore, Sconeuelde, Metcecowe, Bo- renlin, Voltsecowe, Bussowe, Cadowe, Borchvelde, Burouue, Siltitz, Suichtenberge, Dobercowe, Smachtenhagen, ecclesiam quoque in Cartlowe cum omni iure, quod nobis in ipsa ecclesia et suis attinentiis competit vel possit competere in futuro, damus cenobio supradicto, cuius ecciesie attinentie in decimis sunt in villa Carth- lowe viginti quatuor mansi, in Crucowe et Smarsowe medietas decime, in villa Calubbe decimam decem et septem mansorum, Tributowe quatuor mansorum, Ple- stelin trium mansorum, Tutzen quatuor mansorum, Prucen unius mansi, Triteruitz duorum mansorum, Vlemingestorpe sex mansorum, ne propter defectum tempora- lium ibidem contingat cultum diuini numinis minorari et opera karitatis habundan- tius valeant exerceri, districlius sub interminalione anathematis inhibentes, ne quis huic nostre confirmationi et donationi presumat quomodolibet contraire. Ne autem
19*
super premissis succedentibus temporibus contingat dubium suboriri, presens scrip tum desuper confectum sigilli nostri et capituli nostri impressione fecimus roborari. Testes huius sunt: Iohannes decanus, Hinricus thesaurarius, magister Gherbardus [scolasticus], prepositus Conradus canoni[cus] sancte Marie virginis in Stetin, Mau ritius et Wizlaus, canonici Caminenses; item dominus Fredericus abbas in Bucowe, Iohannes prior in Colbaz, Theodericus de Germin et Iohannes de Rozstoc, canonici Colbergenses; item Borco, Romele, Dubuzlaus de Wothec, Reynbernus de Wach- • holte, Iohannes de Orlheneburg, Iohannes de Scolentin, fgtnrtCUS VV6\X8, Iohan nes de Gramsouue, Hinricus Wlpes et Iohannes de Heybracke, milites, et alii quam plures, tarn clerici, quam layci fide digni. Actum Camin et da tum ibidem, anno gratie M°. CC°. LXXIX0., VI0, idus Aprilis, pontificatus nostri anno vice- simo quinto.
Nach einer Dregerschen Abschrift in der Löperschen Sammlung im königl. preuss. Provinzial-Archive Ton Pommern zu Stettin.
- Camin
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 99., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/fbde2c58-3b7d-4e18-a8ec-38bdb48877da/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success