Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 84., S. 281
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 84., S. 281
In nomine domini, Amen. Nicolaus, dei gracia, Heinricus, Iohannes et Bernardus, filii sui, dicti de Werle, omnibus hoc scriptum uisuris in perpetuum. Ne rei geste
16»
memoria deleatur et in posterum omnis malignandi occasio auferatur, conscribere solemus acta nostra et ea litteris auctenticis commendare. Ad noliciam igitur tara presentium, quam futurorum uolumus peruenire, quod nos de unanimi consensu heredum nostrorum proprietatem uille mi nor is Berlin, ab omni iure uel seruicio secularis potestatis exempte, cum duobus stagnis adiacentibus, receptis ab ecclesia in Amelungesborne XL marcis Brandenborgensis argenti, eidem ecclesie cum omni bus pertinentiis et utilitatibus eius in siluis, pratis, pascuis, agris, campis, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, piscaturis, in uiis et semitis, communibus et priuatis, contulimus pacifice perpetuo possidendam, ita plane quod in predicta uilla Berlin eisdem libertatibus gaudeant prelibati fratres, quibus ex gracia dei et nostra in Dranso hactenus sunt gauisi, videlicet quod coloni in memórala uilla commorantes liberi sint et immunes ab omni inquietudine comitum vel iuris nostri executorum, ab urbium, pontium, aggerum extructione, necnon et ab extorsione theloneorum et uectigalium et ab omni expeditione, sie ut nemini seruire teneantur ex debito, nisi soli deo et Amelungesbornensi monasterio, пе? aduocatum quem- quam de nostris babeant super se uel iudicem, nisi abbatem solum, cui damus iudiciariam potestatem in omni causa, vel cui abbas uicem pro se commiserit iudi- candi. Sane quia sepedictam uillam garnit miles dictus &V8U8 a nobis iure tenue rat pheodali, ipsam et quartam partem utriusque stagni cum piscatura sua vna cum filiis suis ©ttOttC et (ÜOtfjemSfO et fratribus suis ätppolOO et STfjCOtlCfiCO а? omnibus aliis in dictis bonis pheodum habentibus in manus no stras libere resignarunt. Et nos eadem bona ecclesie antedicte assignare curaui- mus, eo quod prefatus Щ, de consensu heredum suorum pro centum et L mar cis Brandeburgensis argenti prenominata bona, que ad ipsum hereditario iure specialiter fuerant deuoluta, legitime uendiderit fratribus supradictis, qui bus ex nostra donacione concessimus, quod terminis, secundum quos premissus Щ. eadem Ьола possedisse noscitur, taliter sint contenti, quod ipsa intra eosdem términos nulli liceat in perpetuum mensurare, hoc adiecto, quod si tres partes residues stagnorum et piscature sepius memóralos fratres in futurum com parare contigerit, super hiis пе? a nobis, пе? ab alio aliquo proprietatem siue ius pheodale deinceps requirere tenebuntur, presertim cum sicut superius est expres- sum, quamquam etiam nomínalas tres reliquas partes stagnorum non ernennt, ipsis tarnen a nobis proprietatis beneficium sit collatum. Vt autem hec nostra uen- dicio siue donacio inconuulsa permaneat, presentem paginam inde conscriptam si- gillorum nostrorum appensione duximus roborandam. Huius rei testes sunt: Mau
ricius, tunc temporis abbas, Hildewardus, Theodericus, monachi, Heinricus, ma- gister in Dranso, Theodericus opilio, conuersi, Stephanus, prepositus Robelensis, Lippoldus, plebanus in Waren, sacerdotes, Heinricus de Vlotou, aduocatus noster in Robole, Heinricus de Hauelberge, lohannes Decov, Theodericus de Osten, Pri- scebur, lohannes de Belin, fgaflttt, üUppOl9U0, lohannes de Cruchere, Bertol de de Hauelberge, lohannes Kabolt, Heinricus Kabolt, Zabel de Hedigesdorpe, Zabel de Plawe, Yio aduocatus in Wistoke, milites, Buckeslawe, fdius domini Barrammi, Willekinus, cammerarius, Olricus de Bardenulete, Lambertus de Pin- zelin, lohannes filius Unzlay, Heinricus de Rorbeke, Hermannus de Hauelberge et alii quam plures. Actum et datum Robele, per manum Godefridi, notarii nostri, Gustrowensis prepositi, anno domini M°. CC°. LXX°. IUI0, in octaua Epiphanie.
Aus dem Copialbuche des Klosters Amelungsborn im herzoglich - braunschweigischen Landeshauptarchive zu "Wolfenbüttel nach einer Abschrift des Herrn Archivraths Dr. Schmidt daselbst gedruckt in Riedel Cod. dipl. Brand. I, Th. 1, S. 448. — Obgleich der Name „Ijarnit" in der Abschrift richtig geschrieben ist, so vermuthet doch Riedel a. a. 0. irr- thümlich, dass „vielleicht $jarutr, d. i. |jartn>tg van Qax" gelesen werden müsse.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 84., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/ff22b5ed-a889-49dd-ab0a-646988aef701/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success