Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 70., S. 261
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 70., S. 261
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Witzlaus, dei gratia dominus de Rügen, omnibus presentem paginam inspecturis eternam in Christo salutem. Cum secularis vrbanitas sit, vt homo fauorem fauore simili reconpenset, multo fortius vniuersorum domino, a cuius dignitatis gratia manutenentur vniuersa, de sibi con- cessis ad gratiarum tenentur acliones, quas in presentiarum pre ceteris dignitatis gloria sublimauit, dispensatorie itaque dei gratie super multis eius beneficiis nobis misericorditer impensis in parte aliqua gratiarum actiones referre volentes, ad au- dienliam singulorum, tarn presentium, quam futurorum, volumus peruenire, quod nos locum ville Slouin deo et gloriose virgini Marie atque domino abbati et con- uentui claustri Bucowe in proprietatem contulimus ad perpetuam possessionem, cum omnibus terminis suis et cum omni iure suo, videlicet cum terris et agris, cultis pariter et incultis, cum pratis, pascuis, nemoribus. syluis, paludibus, aquis, riuis
et piscariis et cum omnibus attinentiis ac eius vtilitatibus vniuersis, quomodo nunc sunt vel in posterum poterunt exinde ipsorum vsibus prouenire, ita sane ut homi- nes, quos in dictis bonis locauerint, fuerint liberi ab omni exactionc, pontium po- sitione vel reparatione, castrorum edificatione vel immunitione et ab omni iure ad- uocatie, ita vt nulli ex debito teneantur in aliquo nisi soli deo et claustro prediclo, sed per omnia ea libertate fruantur, quam illustris dominus Barnim, dux Slauorum. noster dilectissimus consanguineus, hominibus dicti claustri noscitur contulisse. Pre- terea tarn manuales, quam capitales sententias in causis et casibus predictorum ho- minum emergentes vel quolibet modo in loco prenominato prolatas vel iure pro- ferendas predictorum fratrum discretioni ac iudicio relinquimus decidendas. Huius itaque donationis nostre sollemnis t est es sunt: dominus Bertoldus, sacerdos et frater sancti lohannis in Slawena, dominus Petrus, sacerdos et capellanus, et frater Iohannes, magister ibidem, dominus Bispraus, 3)ot)anneß VtVt, Iohannes Cule, et Detleuius, milites, et alii quam plures fide digni. Acta sunt hec anno incar- nacionis domini millesimo ducentesimo septuagesimo. Vt autem hec nostra donatio Pinna iugiter et inconuulsa permaneat, presentem paginam super ipsam conscriptam sigilli nostri appensione porrigimus communitam. Datum in Castro Slawena, per manus notarii nostri domini lohannis, in octaua sanctorum ac venerabilium apo- stolorum Petri et Pauli.
Aus der Matrikel des Klosters Bukow gedruckt in Fabricius Urkunden z. Gesch. des Fürstenth. Rügen, III, Nr. 101, S. 13.
t
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 70., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/be0e12ed-a71b-4f6d-bc43-6ab3023c6b27/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success