Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 237., S. 571
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 237., S. 571
litis, veritatem sequentem noscere et sectari iustitiam in omnium salvatore. Ad perpetuam rei geste infrascripte memoriam recognoscimus et notum esse cupimus presentibus et futuris, quod authoritate et iussu nostre dilecte sororis domine ftf^feften, relicte Henninghi de Brusevitze, militis, et Hennekini Brusevitze, eius filii, cum pleno consensu Jgeitnefetnt &ZVttt et &fjpDe&tnt de Stuchow, nostrorum patruorum, iure vendidimus et vendimus in hiis scriptis discreto viro Hynrico Longo, civi in Gripeswold, suis heredibus legitimis ac successoribus septem mansos ville Zansten adiacentes, quos exnunc colunt hü villani, scilicet Jacobus unum mansum cum dimidio, Hennekinus dictus Kynemann duos, mansos, item Reymarus unum mansum cum dimidio, item Hermannus filius der Wendeschen duos mansos: quilibet mansus pro pensione annua annis singulis in festo Martini episcopi
dat quinque tremodia triplicis annone perpetuorum reddituum, videlicel viginti et duos modios siliginis, unum tremodium ordei, viginti et sex modios avene, prout iidem mansi iacent in suis terminis, nunc presentibus et antiquis, cum pascuis. praüs, lignis, rubetis, paludibus, sespitibus, agris, cultis et incultis, cum iudicio maiore et minore, scilicet iurisdiclione in Collum et in manum, et minoris iustitie utilitate, abs- que ullo feudi servitio dominorum, dexlrarii vel equi, de ipsis faciendo, cum omni fructu, usufructu, übertäte secandi ligna ac ceteris suis pertinentiis, [qui] ad pro- genitores nostros, diclam sororem nostram et nos pertinere dinosce- bantur, libere et pacifice perpetuis temporibus possidendos, non obstante, quod olim pater noster predictus eidem sorori nostre eosdem mansos pro dote assignaverat, pro qua condigna recompensa debita satisfactione longe pre- habita dicta soror nostra una cum filio suo predicto, nos et patrui nostri aotedicü constituti coram domino nostro feudi domicello Johanne, comite de Gut- secow, voluntarie resignarunt et resignavimus diclos mansos et ipsorum redditus ad manus dicti Hynrici, suorum heredum et successorum, qui etiam per dictum comi- tem de dictis mansis et ipsorum redditibus post huiusmodi resignationem fuerat legitime infeudatus. Et nichilominus eundem Hynricum in corporalem possessionem dictorum mansorum et reddituum induximus et inducimus per presentes abdicantes a nobis et in ipsum, suos heredes et successores transferentes utile dominium pre- dictorum mansorum et reddituum, scilicet hereditatem, possessionem et quicquid iuris nobis et sorori nostre predicte competebat, competit seu competere polerit in futurum, pro quadringentis marcis quindecim marcis minus monele currentis, nobis traditis, numeratis et solutis ante confeclionem presentium literarum. Item adiiciraus, ut villani pro tempore dictos mansos colentes habere debeant potestalem, ut pecora sua pelli faciant et transire per pascua communia et quecunque alia existenu'a ubi- cunque in mericis et nemoribus, ubi arbores ad palruos nostros dictos Heven et ad nos communiler dinoscuntur pertinere. Ut igitur legilima caulela periculis impugnacionis seu evictionis in vendicione predicta penitus obvietur, ego JfcHfcfec, relicta predicta, recognosco et protestor per presentes, mihi pro dictis Septem mansis, olim, ut premiltitur, pro dote assignatis, per dictos fratresmeos condigna recompensa dudum esse satisfactum, ac ipsos fralres meos iussu et nomine meo eosdem vendidisse, quam venditionem gratam et ratam habens, con- stitula postea cum fratribus meis predictis in presentia domicelli Johannis comitis de Gutsekow, dictos mansos et ipsorum redditus resignavi et resigno per presentes, renuncians bona fide omni exceptioni, seu auxilio, tarn iuris canonici, quam civilis,
pro dote recuperanda introduclo, vel quo eiusmodi venditio infringi vel vitiari poterit
in parte vel in toto, iuri etiam dicenti, renunciacionem generalem non valere. Pre-
terea nos äuDefttltUS, ißÜVriCUÖ, VltkO, fratres predicti, «£fjfrettinU0,
f£?enneKÜtU0 de Stuchow et HenneWnus Brusevitz sepedicti, omnes et singuli
et quilibel nostrum in solidum, promisimus diclo Hynrico, suis heredibus et succes-
soribus et fide nostra media promittimus in his scriptis, quod, si successu temporis
dicta relicta aut aliquis vel aliqui, cuiuscunque Status aut conditionis fuerit vel fue-
rint, presumeret seu vellet dictam venditionem impedire, impugnare aut ipsos mansos
et ipsorum redditus evincere quocunque iuris assumto colore ab ea, eo vel illis,
volumus et tenebimur dictum Hynricum, suos heredes et successores eripere, dis-
brigare et penitus absolvere atque ab omni evictione cavere tarn iure canonico, quam
civili. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum et
actum Gripeswold, anno domini M°. CCC°. XXXIIH0., quarlo decimo kalendas Decem-
bris, presentibus DemarBO Deren« vicedomino ecclesie Camynensis, ILpp*
polDO de Slawetoch et ILpppolOO de Gutsekow, militibus, Nycolao Pentyn,
fgenneKtno et «ftf)g>OeRino Deren, armigeris, Everhardo Lezenise, Hynrico et
Hennekino de Lubeke, Rolof de Gutsekow et Hermanno Giseler, testibus ad pre-
missa specialiter evucatis.
Nach einer Abschrift des Professors Schwarz im Archive der Stadt Greifswald. Das Original, im Archive derselben Stadl, ist mit lauter Siegeln mit Schwanenhälsen besie gelt. Vgl. Urkunde vom 21. Decbr. 1336.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 237., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/fccdfdb8-32ac-4004-8107-c64cc4910a3d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success