Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 116., S. 332
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 116., S. 332
In nomine domini, Amen. Nos Bvgislavs, dei gratia dux Slavorum, Thitboldvs miseratione divina abbas totusque conventus c[lau]stri sancti Petri in Belebuc notum esse volumus presentibus et futuris, nos unanimi consensu super fundatione, edi
ficatione et possessione nostre civitatis Trebetow cum Theutonicis de iure Lubicensi concordasse, quod consules et incole civitatis ipsius ius Lubicense habeant et secundum hoc iudicent omnes causas emergentes eoque iure, iustitia, iudicio, statutis, consvetudinibus et libertatibus omnibus in ipsa civitate et extra eam infra terminos et proprietatem ipsius libere et in perpetuum utantur et uti debent, quo et quibus civitas Gripeswold iis singulis in civitate, suis terminis et pro- prietate perfrui hactenus est consveta. Et nos minorem advocatum in ipsa civitate non ponemus, nisi de consulum ipsius consilio et consensu. Dedimus etiam et per presentes damus predictis consulibus et communitati libertatem et omnem proprie tatem loci et fundi, in quibus sita et fundata est civitas, ac proprietatem omnium terminorum et metarum ipsius, quos aliis nostris literis distinximus, possidendam, perpetuis temporibus habendam, ita sane ut infra ipsos suos terminos omne suum commodum proficuum et utilitatem omnem disponant et ljcite faciant, sicut dicta civitas Gripeswold infra sue proprietatis terminos hec omnia fieri faciunt et pro- curant. Portum quoque dictum Rhegemunde liberum habeant, meliorent et custo- dient, prout ipsis expedit. Et ipsa Rhega sit ipsis in ascensu et descensu similiter libera. Damus etiam dictis civibus, quod dictum portum et Rhegam cum rebus et mercibus suis et navibus libere possint exire, intrare et in ipsis moram facere, res et bona quecunque educere, naves suas littoribus applicare. Hec omnia facient, quotiens et quando ipsis videbitur oportunum. In cuius rei evidentiam sigilla nostra presentibus sunt appensa. Testes vero sunt hü: Nicolaus Draco, Her. Borco senior, 0tt$8¥lltt0 tytBMt Nevenlingus et Conradus de Vemeren, Reimarus de Wacholte, et Iohannes de Orthelenborg, milites, lacobus Corvus, Olricus Faber, Ditbernus de Wollin, Arnoldus Ruffus, cives in Gryphenberg, et alii quam plures fide digni, qui tunc presentes erant et vocati. Datum et actum in Belbuck, sub anno dominice incarnationis M°. CC°. LXXXV1I0., in vigilia ascensionis domini nostri Iesu Christi.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 116., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/fd442455-fbd4-4e13-ad35-569c313f7aae/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success