Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. мъхжжт. , S. 424
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. мъхжжт. , S. 424
(jlorioso principi et magnifico domino, domino Edwardo Dei gratia Anglorum et Francorum régi а? Hibernie domino, cónsules ciuitatis Lubicensis cum omni reuerentia seruicii et honoris promtitudinem indefessam. Litteras vestre inagrn- ficencie debita et condigna reuerentia recepimus, continentes, quod Willelmus de Letenay, burgensis ville vestre Rauensere, querimonias de nobis fecerit, videlicet quod mercimonia sua, videlicet bladum, ceram, bordas, cuprum et alias merces in naui Jacobi Daviessone locatas per ipsum et carcatas, ad excitacionem et assensum ciuitatum Stralessund, Wysmere, Rostok et Gripeswald debeamus arrestasse. Super quo vestre regali magnificencie rescribimus per presentes, quod teste Altissimo, cui omnia patent, de hoc sumus omnimode innocentes, et numquam nobis aliquid con- stabat siue notorium fuit, privsquam vestre littere ad nos, vt premittitur, pervene- runt. Et in quanto a nuncio et latore ipsarum litterarum potuimus informan, a quo didicimus, [quod] res huiusmodi ipsi Willelmo in memorata ciuitate Stralessund accidisse. Ob reuerenciam igitur vestre excellencie, et vt rem ad fundum posse- mus cognoscere, misimus litteras nostras eisdem de Stralessunde, qui nobis rescripse- runt, quod eo tempore propter arduas et notabiles guerras, quae habebant cum domino rege Suecie et comitibus Holtzacie necessitate vrgente probabili generalem inhibicionem fieri fecerunt, ne aliquis mercator annonam educeret infra tempos ad hoc deputatuin, et quod nullam alias eidem Willelmo ant bonis eius intulerunt molestiam, nee unquam ipso (!) Willelmo ad valorem vnius denarii abstulerunt, sed quod ad tempus, vt premittitur, apud ipsos cum bonis suis fuit retardatus, prout vestre celsitudini suis fortasse litteris excusatoriis declarabunt. Verum eciam, cum dictas guerras habuerunt, sicut nobis et vniversis est notorium et apertum, credimus et speramus, quod factum huiusmodi ipsis non debeat ad ingratitudinem reputan. supplicantes vestre celsitudini, quatenus nos habere dignetis excusatos, cum inviti vestris subditis et incolis aliquam inferre vellemus offensam, sed magis ipsos pro sequi seruicio et honore, petentes eciam humiliter et devote, vt nobis et concivi- bus nostris pius dominus, sicut hactenus fuistis, et protector esse dignetis graciosus,
pro quo vestre celsitudini sedulis et benevolis obsequiis cupimus iugiter compla ceré. Datum nostro sub sigillo.
Aufschrift: Glorioso et magnifico principi, domino Edwardo Anglorum et Francorum régi, duci Aquitanie et domino Hybernie, presentetur
flach dem unbczeichneten Originate, im Tower, mit Spuren eines grasten gelben Siegels, von dem noch durch das Pergament durchgedruckt zu lesun ist: Si«ill\m l.vher.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) мъхжжт. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/133d1d9b-0bcb-453c-befc-d66f1a554535/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success