Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. MXLIII. , S. 382
Current repository:
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. MXLIII. , S. 382

xvex dilecto sibi Willelmo atte Gote de sancto Botulpho et Agathe uxori eius salutem. Quia Hermannus dictus Clippyng' nuper apud Gippeswycum per Gil- bertum Roberd et socios suos, balliuos nostros eiusdem ville, pro quadam magna transgressione nobis per eundem Hermannum et complices suos dudum apud Aber- den in Scocia illata arrestatus et per predictum Gilbertum et Thoniam Stace vsque Lincoln ad parliamentum nostrum ibidem ductus, extra custodiam eorundem Roberti et Thome malicióse et fraudulenter euasit, vobis precipimus, quod omnes denarios predicti Hermanni penes vos in deposito existentes prefatis Roberto et Thome vel vni eorum per indenturam inter vos et ipsos vel eorum alterum inde faciendum (!) liberetis custodiendum, quousque aliud inde a nobis habuerint in mandatis. Et hoc nullo modo omittatis. Teste rege, apud Lincoln', XIX die Februarii.
Bot. Clam. 0. Edw. II. 16, im Tower.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) MXLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckI/34cef620-d627-460d-8322-335461f10d1a/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success