Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. fflXL , S. 378
I\ex vic. Line' salutem Querelam dilectorum mercatorum nostrorum Johannis de Bliton', Walteri de Baiocis, Henricus (!) de Seuerby, Ricardi de Scarle, Walteri de Ebor' et Roberti de Oxon', ciuiuin ciuitatis nostre Line', et ¡Nicholai de Thimelby de Lyndes' nuper, dum eramus in expedicione guerre nostre Scocie, rece- pimus, continentem, quod quidam malefactores, set pocius depredatores de villis de Campen, Lubik' et Hamburgh' et aliunde de partibus Estland' quandam nauem, quam predicti Johannes et Wallerus ac eorum socii predicti apud sanctum Botul- phum frettauerant et lanis ac aliis bonis suis ad valenciam mille ducentarum et quadraginta et quatuor librarum et decern solidorum onerauerant, et sie oneratam per gentes suas versus partes Brabancie ad negociandum inde ibidem et sunni commodum faciendum transmiserant, die statuto saneti Johannis Baptiste, anno regni nostri quarto, in costera maris nostri prope terram nostram hostiliter intra- uerunt, et lanas а? omnia alia bona predicta vi et armis ceperint (!) et eciam abduxerunt. Propter quod nos subsequenter post reditum nostrum Lond' a partibus Scocie supradictis, habita super facto predicto cum illis de consilio nostro delibe- racione pleniori, inquisicionem inde fieri fecimus diligentem, per quam euidenter compertum extitit et existit, quod predicti Johannes et Walterus et socii eorundem
depredali fuerunt die predicto in costera maris nostri in partibus Norff' iuxta Cro- mere prope terrain per malefactores, mercatores, marinarios et alios de dictis villis de Campen, Lubik et Hamburgh*, de lanis ac aliis bonis suis ad valenciam mille ducentarum quadraginta quatuor librarum et decern solidorum predictorum, et quod malefactores illi se ad dictas villas de Campen, Lubik' et Hamburgh' cum bonis predictis diuerterunt et ibidem receptantur, quodque malefactores illi manutenebantur per mercatores villarum predictarum infra regnum nostrum commorantes et ibidem ac alibi cum bonis malefactorum eorundem ad campi partem (?) mercimonia exercentes. Et licet mercatores villarum predictarum de Campen, Lubik' et Hamburgh' infra nostrum dominium conuersantes distrinxisse potuissemus equitate suadente, quous- que mercatoribus nostris predictis de bonis suis predictis ac dampnis, que illa occa- sione sustinuerunt, esset plenarie satisfactum, nos tarnen, mercatoribus ipsis par éenles ex. benignitate regia in hac parte, cónsules et scabinas (sie) predictarum villa rum de Campen, Lubik et Hamburgh' rogauimus per nostras litteras separatas, vt mercatoribus nostris predictis vel eorum attornatis seu attornato super recuperacione lanarum et bonorum suorum predictorum vel* valoris eorundem ac etiam dampno- rum, que occasione predieta docere se possent incurriese, exhibèrent céleris justicie complementum. Qui nichil inde faceré curauerunt, hoc dumtaxat excepto, quod scabini et consilium predicte ville de Campen nobis suas litteras transmiserunt rogando, vt ipsis oppidanis seu nunciis ipsorum veniendi in Angliam et morandi nobiscum et cum consilio nostro super dampnis et iniuriis prefatis mercatoribus nostris illatis tractatum habendi nostras vellemus concederé litteras de conductu, adiciendo in eisdem litteris suis, quod oppidanis seu nunciis suis tales habere vel- lent, qui mercatoribus nostris de omni dampno ipsis illato satisfacere deberent, prout ordo iuris requireret et dictaret. Et quia ad instantiam et rogatum scabino- ruiu et consilii predictorum pro oppidanis ville predicte vel eorum nunciis, quos ad nostram presenciam ex causa predicta ipsos contingeret destinare, litteras nostras de conductu in forma debita fieri fecimus vsque ad certum terminum duraturas, ita quod iidem scabini et consilium tales nuncios ad nos mitterent, qui super negocio predicto ad plenum instructi et informati essent, et qui ad satisfaciendum super premissis mercatoribus nostris predictis haberent plenariam potestatem, prout littere nostre tune ipsis inde misse plenius continebant, et iidem scabini et consilium durante termino conductus predicto Willelmum dictum Diüitem et Henricum filium Eynoldi, cónsules ville predicte de Campen, pro prefato negocio ad nostram pre senciam in nuncium transmiserunt, qui nobis litteras de credencia detulerunt, et qui postmodum coram nobis in cancellaria nostra personaliter constituti asseruerunt,
se ad informacionem super negocio predicto suscipiendam tummodo missos esse, vt inde cum aliis oppidanis ville sue predicte post redituin suutn ad propria pos- sent consulere et tractare, petendo, vt ipsis super negocio illo dilacionein vsque ad triennium vel biennium seu alias ad voluntatem nostram concederé curaremus, qua quidem peticione sic pendente, iidem nuncii, non satisfacto in aliquo dictis mercatoribus nostris de lanis, bonis et dampnis predictis, nee ipsorum aduentu ad curiam nostram, quos ibidem ex causa predicta venire fecimus, expectato, latenter et contemptibiliter recesserunt, non petita super hoc a nobis recedendi licencia nee obtenta: nos, ad premissa consideracionem haben tes et aduertentes, quod nuncii predicti ad nos cum sufficient potestate satisfaciendi super premissis mercatoribus nostris predictis, prout scabinis et consilio predictis mandauimus, non venerunt, et quod ipsi mercatores nostros predictos a recuperacione lanarum, bonorum а? dani- pnorum predictorum per excusaciones et dilaciones friuolas nituntur pro viribus defraudare, necnon nondum (?) recessus dictorum nunciorum a curia nostra iugiter ponderantes, tibi precipimus, quod omnia bona et mercimonia hominum et merca- torum predictarum villarum de Campen, Lubik' et Hamburgh, que infra balliuam tuam poterunt inueniri, vsque ad valenciam quadringentarum et quatuordecini libra- rum sexdecim solidorum et octo denariorum in parte satisfactionis mille ducenta- rum et quadraginta et quatuor librarum et decern solidorum predictorum sine dila- tione qualiter arestari et saluo custodiri facias, donee mercatoribus nostris predictis de quadringentis et quatuordecim libris sexdecim solidis et octo denariis predictis in partem satisfactionis totalis summe predicte, vt predictum est, ac etiarn de dampnis, que se in hac parte docere poterunt incurriese, fuerit satisfactum, vel aliud super hoc a nobis habueris in mandatis. Et quid inde feceris, et que et cuiusmodi bona virtute istius mandati per te contigerit arestari, et quorum fuerint, ac de precio eorundem, necnon de toto facto tuo in hac parte nos reddas distincte et aperte certiores, remittens nobis hoc breue. Mandatum enim per diuersa breuia nostra vicecomitibus nostris Norff.' et Ebor.', quod ipsi bona et mercimonia homi num et mercatorum dictarum villarum de Campen, Lubik1 et Hamburgh', que infra balliuas suas poterunt inueniri, vsque ad valorem octingentarum viginti et nuueni librarum trium solidorum et quatuor denariorum residuorum arestari et saluo custo diri faciant in forma predicta. Teste rege, apud Westmonasterium, XVI die ¡No- uembris, per consilium.
Rol. Chus. 7. Edw. II. 18, im Tower.
IOLXE.I.
Der Ritter Johann Rosendal von Please ersucht den Rath von Lübeck um die Aus- zahlung der dem Herrn Heinrich von Mecklenburg schuldigen von diesem ihm angewiesenen 375 Mark Lübisch. 1314, Mai 20—24}
г ¡miosis viris et discretis. dominis consulibus ciuitatis Lubeke, Jo(hannes) Rosendal ¡| de Piesse miles suum seruicium indefessum. Mittimus amicicie vestre exhybitorem ¡| presencium, Reymbernum de Piesse militem, nostrum fratrem dilectum, rogantes, vt tres' cenias septuaginta quinqué marcas lubicenses, quas dominus noster Hinricus Magnopolensis nobis ad vos assignauit in proximo festo Johannis baptiste tollendas, predicto domino Reymberno nomine nostro presentetis. Quo facto dimit- timus vos de tanto liberos et solutos. Jn huius rei testimonium sigillum nostrum presencium (!) est appensum. Datum anno Domini MCCCX111I, feria2 ante Pentecostés.
\aclt dem Originale, mit anhangendem grössttntheils zerstörten Siegel, auf der Trete.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) fflXL , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/75fca016-aa31-43b5-b0fb-8a54c7f3ecc4/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success