Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCCXXXIX. , S. 189
Honorabilibus viris, amicis suis, dominis Hermanno de Wickede et Johanni de Clingenberge, cameriis consilii Lubicens(is), || cónsules in Colberge cum sinceris affectibus seruicium semper promptum. Exposuit nobis Hinricus, noster notarius, vos || sibi demandasse ex nomine per Nycolaum Malnowe, amicum vestri, domini Johannis, ciuem nostrum, quod nolletis |j distribuere et dare sibi uel alicui nomine
I) Vgl. Ho. 28.
Bd. п. ^8
suo aliquam pecuniam, de qua sibi, prout coram nobis recognouit, graciose pro- uiderunt domini cónsules, а? eciam suis creditoribus, nisi in propria persona coram uobis conpareret et singula apud suos creditores et eciam alios expediret. Verum cum ex causis legitimis nobis pronunc incumbentibus eius absencia nobis esset vsque in festum Natiuitatis Christi nociua, et eciam nequáquam absenciam apud nos potest inpetrare, cum de ipso carere nolumus, constituit et fecit coram nobis cum pleno mandato dominam suam Alheydem, sue quondam vxoris pie memorie matrem, exhibit(ricem) presencium, in procuratorem suum ad recipiendum et audiendum conputacionem ab Ameligo de Trauena et Johanne de Lubeke, procuratoribus suo- rum creditoruni, et satisfaciendum nomine suo eisdem et singulis alijs ipsum jure inpetere volentibus super debitis quibuscunque, volens gratum et ratum habere, quidquid per ipsam actum vel factum fuerit in premissis seu quolibet premissorum. Rogantes vos instanter, quatinus, cum dictus Hinricus, noster notarius, nequáquam, ut premittitur, absens esse poterit, ipsam in negociis sibi commissis dignemini 1 i de li ter promouere eamque ab inportunis insultatoribus, si qui essent, defenderé et tueri, quod nobis erit inperpetuum promerendum. Datum per manum magistri Tzabelli nostri appoth(ecarij) in testimonium premissorum, sub nostro secreto pre- sentibus ex nostra certa scientia appenso, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto, beati Petri ad Vincula.
Wach dem Originale, auf der Trese, mit dem Reste des Bandes, von welchem das Siegel abgeschnitten ist.
ю?хь.
Die Rathmänner von Stendal quittiren den Rath zu Lübeck wegen Bezahlung der
fälligen Reichssteuer. ?548. Sept. 7.
Vniuersis presentes litteras inspecturis seu eciam audituris . . cónsules ciuitatis Stendalensis salutem in Domino sempiternam. Recognoscitnus || et tenore presencium firmiter protestamur, quod honorabiles viri et discreti, domini . . cón sules ciuitatis Lubicensis, annuum censum, illustri principi || et domino nostro karts- simo, domino Ludowico marchioni Brandeborgensi ex parte gloriosissimi et inuictis- simi principis ac domini, domini Ludowici Romanorum impera'jtoris, debitum, hono- rabili viro, domino Thiderico dicto Buzst, nostro amico dilecto, in festo Natiuitatis beate Marie virginis presentís anni ad manus nostras et nostro nomine plenarie et integre persoluerunt. Vnde memoratos dominos . . cónsules Lubicenses ab huius- modi censu nobis pagato per eosdem et ad vota nostra plenarie persoluto quitos
vu tute presencium perpetuis temporibus dimittimus et solutos. Jn quorum omnium firm a m euidenciam et testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto, in vigilia Natiui- tatis beate Marie virginis supradicte.
У ach dem Originale, auf der Trese, mit dem Reste des Bandes, von welchem das Siegel abgeschnitten ist.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) DCCCXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/be61b317-b748-444a-939f-c8530d541f18/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success