Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. OCI/VIII. , S. 22
V iris prouidis et honestis, amicis suis dilectis, . . burgimagistris, . . consu- libus ac ceteris rectoribus ciuitatis Lubicensis, . . burgimagistri, . . scabini et cón sules ville Brugensis, || quiequid possent amicicie et honoris. Cum nos alias vos nostris litteris reddiderimus certiores, quod sexaginta vnus panni de diuersis colo- ribus in nostris litteris expressis in vestra ciuitate | allati ad Lubertum Hauscilt, nostrum oppidanum, solum et in solidum. et ad nullum alium pertinebant, vosque instanter ipsis nostris litteris requisiuerirqus, quatinus omni impedimento [j amoto ipsos pannos dicti nostri oppidani procuratori et nuncio eius nomine tradi et de liberan amore nostri et pro jure faceretis, et ad nostrum peruenerit auditum, quod creditores quondam Marquardi Wittenborgh, asserentes, dictum quondam Marquar- dum et dictum Lubertum, nostrum oppidanum, inter se adinuicem societatem in mercaturis contraxisse, et ipsos simul socios in mercaturis fuisse et esse, predictos pannos pro debitis, in quibus idem Marquardus forsan eis erat obligatus, sibi attrahere et applicare nitantur in dicti nostri oppidani preiudicium non modicum et grauamen, idemque Lubertus propter hoc coram nobis comparens per suum juramentum sollempniter ab eodem coram nobis corporaliter prestitum et alias legitime, cui quantum ad hec et eciam ad maiora fidein indubiam adhibemus, nobis fidem fecerit competenter et ad plenum, dictum quondam Marquardum nunquam cum ipso Luberto aut econuerso aliquam societatem in mercaturis aut alias contra
xisse, et ¿psos nunquam simul socios in aliquibus mercaturis esse aut fuisse, nobis- que humiliter supplicauerit, ut in saluando jus suum in premissis sibi assistere vellemus: hinc est, quod nos, eius juste supplicationi annuentes, vestras discretiones attente requirimus et iteratis precibus rogamus, quatinus dictos pannos, ad dictum nostrum oppidanum, ut nunc et alias scripsimus, pertinentes et spectantes, suo pro curator aut nuncio deliberetis et deliberare faciatis, dicti Marquardi creditores ad desistendum a suis friuolis et exquisitis oppositionibus compescendo, tantum in pre missis amore nostri et pro jure facientes, quantum nos cotidie, sicut scire potestis, pro vestris ciuibus amore vestri facimus, et pro vobis velletis esse facturos. Datum sub sigillo dicte nostre ville Brugensis, anno Domini millesimo trecentesimo tricé simo séptimo, prima die mensis Augusti.
Aach dem Originale, auf der Trese, mit noch vorhandenem Pergamentstreifen, von welchem das Siegel abgelöst ist.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) OCI/VIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/ec95bdc2-d5fb-4f82-94a7-7e4952c2e789/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success