Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXIiV. , S. 249
CCXIiV.
Johannes et Gerhardus dei gratia Comites Holsacie, Stormarie et in Scho- wenburg. Omnibus presens scriptum visuris et audi||turis salutem in eo, qui est omnium salus. Ea que geruntur in tempore, ne simul cum cursu temporis ela- bantur, solent scripti testi|[monio roborari. Hinc est, quod vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod nos ob hono|jrem et reue- renciam domini nostri ihcsu christi et sancte eius genitricis et beati Johannis apo- stoli et Ewangeliste Iiberaliter contulimus omnem proprietatem medietatis ville Rennowe, que sita est apud Trauenemunde, cum omni iure nostro Sanctimoniahbus et ecclesie beati Johannis Apostoli et Ewangeliste in Lubeke, cum medietatem pre- fate ville de consensu nostro et voluntate pro quinquaginta marcis denariorum comparauerint a fidelj milite nostro, Siberno de Ghetdorpe, sanctimoniales et eccle- sia memorata. Nos vero, ad instanciam et petitionem dilectorum nobis Consulum Ciuitatis Lvbicensis, medietatem ipsius ville cum omni iure et libertate et omnibus suis attinenciis sepedicte ecclesie beatj Johannis esse protestamur, cum libertate subscribenda. Coloni quoque medietatis predicte ville a petitione, que greuenschat dicitur, ab omni exactione, castrorum siue poncium edificatione, qualibet expeditione et ab omni cuiuslibet seruicij iugo, sev quocumque grauamine perpetuo liberj erunt
29»
12S9. Jan. 16.
penitus et exemptj; ita tamen, quod si hostilis immanitas terram nostram inva- serit, ad defensionem terre, que landwere wulgariter nuncupatur, dicti Coloni cum ceteris terre nostre hominibus sint nichilominus obligatj. Preterea prefata ecclesia beati Johannis in Lvbeke in predictis Colonis habebit ius tocjus Aduocacie, videlicet capitahs sentencie, abscisionis manus, omniumque culparum correctionem; et quic- quid nos iuris vel nostros successores in Colonis sepedicte ville in posterum habere contingere posset, tam in omni iudicio, quam et in redditibus, pure propter deum ex toto et integrahter memorate ecclesie beati Johannis Apostoli et Ewangeliste in Lvbeke perpetualiter resignamus. Ne igitur de nostre donationis ordinatione aliquis erroris scrupulus in posterum oriatur, preseritem paginam, hinc inde conscriptam, cum sigillorum nostrorum appensione communiri fecimus in testimonium sempiter- num. Testes itaque huius rei sunt: Frater Adolfus de Schowenburg, ordinis fratrum minorum, dilectus genitor noster; Hardwicus de Reuetlo, Eckehardus Holsatus, Henricus de Plizceviz, Hardwicus dus, Sibernus de Ghetdorpe, Emeko de Sant- campe, fideles et dilecti milites nostri; Consules Ciuitatis Lvbicensis: Henricus de Wittenburg, Rodolfus wrot, Sigestus, Sifridus de ponte, Henricus de Boyceneburg, Alfwinus de domo, Et alii quam plures. Acta sunt hec Anno dominj PfrC^LIX, Septimo decimo Kalendas Februarii, In domo fratrum minorum in Lvbeke. Datum per manum Henrici, scriptoris Ciuitatis Lvbicensis. Amen.
ISach dem im Arcluve des St. Johannis-Klosters bcfindlichen Originale, mit swei anhdngcnden gut erhaltencn Sicgeln.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCXIiV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/01039fef-9368-4381-b4bd-cb5ad8e54902/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success