Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXXXVIII. , S. 509
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXXXVIII. , S. 509


DXXXVIII.
Honorabilibus viris, prouidis et discretis, multisque virtutibus decoratis, Ciuitatis Lubicensis Consulibus || uniuersis, frater Wirichus de homberch, humilis
1) Nicbt „Sohn," wie es irrig bei Sartorius beisst.
Bd. I. 62
490 1289. Auff. 14.
preceptor hospitalis sancte marie theutonicorum de ierusalem, jj vices gerens magi- stri generalis in terra sancta, Totumque Capitulum domus hospitalis eiusdem salutem in eo, qui pro || redempcione humani generis dignatus est ierosolimis misericorditer crucifigi. Vestre prouidencie per presentes litteras intimamus, quod pecuniam duorum milium marcarum argenti sub pondere Coloniensi, apud vos depositam per Inclitam dominam Anastasiam et filios eius henricum et Johannem, nobiles domi- cellos de Mekelenburch, pro redempcione dominj ac patris eorum, ad manus nostras, si ipsum potuissemus redimisse, debetis et tenemini reddere doinine Anastasie et filiis eius in numero et pondere supradicto, cum proch dolor non sit spes, quod istis temporibus nobilis dominus henricus de Mekelenburch a sarrace- norum vinculis redimatur, donec deus viam aliam et modum redempcionis dignetur per suam misericordiam aperire. Et nos de predicta pecunia vos absoluimus et reddimus absolutos, statim postquam ipsis nobilibus plene fuerit restituta. In cuius rei testimonium has patentes litteras bulla Capituli nostri fecimus communiri. Datum Accon in domo nostra, Anno domini Millesimo CCLXXXIX, In vigilia assumpcionis virginis preelecte.
ftach dem auf der Trese bcfindlichen Originale, mit wohlerhaltenem Siegel und Ilueksicgel, deren Umschrifleu a) f S* Hospitalis Sancte Marie. b) f Domus Teutonicorum IrVm.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/b7506294-1955-4da4-9695-1a540cd34b39/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success