Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCLI. , S. 603
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCLI. , S. 603
DCLI.
In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Johannes et AJbertus dei gratia Saxonie, Angarie et Westfalie duces. Universis christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, in perpetuum. Dilectus patruus noster, Dominus || Albertus dux illustris, cum essemus minores annis et noster tutor existeret, quando terras et possessiones suas et nostras indiuise et conjunctim pariter gubernaret, Consulibus et burgensibus ciuitatis lubicensis, suo et nostro || nomine, contulit privilegium infra scriptum. Hier folgt No. DLXXJI. Nos autem in annis legiti- mis constituti, post divisionem cum dicto patruo nostro factam, tenentes et possi- dentes terras et possessiones nostras, et eas cum nostris personaliter gubernantes, de consensu dilecte matris nostre ac fratris nostri Erici et vasallorum nostrorum omnia premissa ratificamus et approbamus7 et nunc ipsa de nouo conferimus, ac ea presentis scripti testimonio confirmamus: Volentes ea semper per nos et succes- sores et heredes nostros firmiter observari. Testes sunt milites et fideles nostri: Otto Wackerbart, Dethleuus de parkentin, Luderus scakke, Albertus wlf, Hartwicus de ritzerowe, Hinricus et johannes fratres dicti de crummesse, Reynfridus scorle
584 1296. Sept. 20.
morle, et dominus Johannes caluus, capellanus noster, et alii quam plures clerici et layci fide digni. In cuius rei testimonium presens scriptum Sigillo nostro, quo nunc utimur ambo, duximus muniendum. Datum louenborch, anno domini M CC LXXXXVl, in vigilia beati Mathei apostoli.
Nach der Urichrift, mit wohlcrhaltenem Siegcl, auf dcr Tresc.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCLI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/0193068a-c286-48d0-bdc2-f215e798565f/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success