Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLXII. , S. 442
CDLXII.
Rudolfus Dei gratia Romanorum Rex semper augustus. Prudentibus viris . . Consulibus et vniuersis Ciuibus Lubicensibus, fidelibus suis dilectis, gratiam suam et omne bonum. Super iniuriis, quibus vestra tranquillitas et circumiacentis patrie incessenter afficitur et turbetur, vobis ex corde compatimur, volentes et immutabiliter disponentes ad hoc animum nostrum et vires dirigere, quod, depo- sitis omnium discordiarum rancoribus, in pace valeat vestra devotio respirare. Nam nostros sollempnes nuncios ad dominos slauie et ad Marchiones de Brandenburg destinare disponimus, qui ea, que pacis et tranquillitatis fuerint, tractent, ordinent et consumment, sic quod pacis amenitas ubique refloreat, et respublica votiua quiete gaudeat, a persecutionibus liberata. Ad hec sciat vestra fidelitas, quod vester nuncius, lator presencium, quem benigne suscepimus, valde prouide et discrete, de contingentibus nil omittens, vestrum negotium Celsitudini nostre proposuit et pro vestro bono statu, de quo libenter volumus cogitare, tam efficaciter laborauit, quod nos habemus eius sollicitudinem commendatam; petentes, quod vos eundem obinde vobis habeatis propensius recommissum. Datum friburgi, non. iunij, Regni nostri anno XI.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDLXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/a4733097-4f06-41c0-9cd6-bd41c7c71aa9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success