Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCVHI. , S. 314
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCVHI. , S. 314


CCCVHI.
Prepositus, priorissa totusque Conuentus ancillarum Christi in Rene. Om- nibus hoc scriptum inspecturis |j salutem in domino sempiternam. Notum sit tam presentibus quam futuris, quod Heinricus steneco et Johannes niger et Her||mannus
1269. Jan. 13. 293
niger, procuratores Bertrammi velcharinc bone memorie, emerunt XL soiidos Lubi- censis monete annuatim pro || XXX Marcis denariorum in bonis nostris Volcwins- hagen, que nuper emimus a domino Ludolfo moltsan- quos denarios presentabimus dictis procuratoribus singulis annis in ciuitate Lubeke et in die beati Martini sine qualibet contradictione. De hiis autem denariis dabunt dicti procuratores sorori antedicti Bertrammi, Lutgardi nomine, nobiscum existenti, ac filie sororis ipsius ibidem ad necessitatem ipsarum quolibet anno quantum ipsis procuratoribus vide- bitur expedire; nichilominus tamen ipsis in necessitatibus suis, sicuti et aliis dominabus nostris, prouidere tenemur. Premortuis vero dictis dominabus antedicti redditus ad nostrum claustrum libere pertinebunt. Pro hiis autem beneficiis nostro conuentui collatis memoriam ipsi Bertrammo et uxori sue et amicis ipsorum cum plena fraternitate anniuersarium1 tenebimur obseruare. Si autem dictos procuratores mori contingat ante mortern dictarum dominarum, predictos redditus dabimus proxi- mis heredibus ipsius Bertrammi annuatim in termino antedicto. Vt autem ista omnia rata et firma permaneant, presentem Litteram sigillis nostris communitam contulimus in testimonium et in signum. Datum anno domini M CfiLXVIlil, In octava Epyphanie.
TSaek der auf der Trese befindliehen Urschrift, an der da$ Siegel des Propstes noch wohlcrhalten hdngt,
dat Siegel der Priorin dagegen fehlt.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCVHI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/07c6ddc2-391a-43e8-8e26-0c1f49b37ec7/charter>, accessed 2025-03-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success