Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliXXXVIII. , S. 194
CliXXXVIII.
u enerabilj domino ac patri in christo, Hugoni, Tituli sancle Sabine pres- bytero Cardinali, apostolice sedis legato, Aduocatus, Consilium et commune Ciui- tatis Lvj|bicensis cum debita reuerencia et honore seruicium ad omnia voluntarium et paratum. Litteras veslre paternitatis, dominis Zverinensi et Havelbergensi || Episcopis a vobis directas, et ab eisdem ad nos transmissas anno gratie M CC L» secundo, XVl kl. Junij, hanc formam recepimus continentes: {Uier folgt No.
1) Sarlorins liat gaiu sinnlos: „qtiilibet mercator." 3) Sartorius Jiat irrig: „et."
2) Sartorius hat irrig: ^fagcllo."
1252. Etwa in der zweiten Hiilfle des Junius. 173
CLXXXTI.) Nos autem, ex hoc mandato preiudicium libertatis ac iuris nostri nobis imminere videntes, sicut ex rescripto priuilegij, quo dominus Fridericus olim, cum adhuc esset Romanorum Imperator et fidelis ecclesie filius, Ciuitatem Lvbicen- sem ob meritum ac fidelitatem honorauit, euidenter cognoscere poteritis, pro huius- raodi grauamine coram discretis viris, scilicet Canonicis Lvbicensibus, fratribus predicatoribus et minoribus, nec non et aliis tam clericis quam laicis fide dignis, canonicam interposuimus appellationem, nos et nostra patrocinio ecclesie cominen- dantes, cuius appellationis causam et formam, diligenter conscriptam, prefatis dominis et Episcopis, mandatj vestri exsecutoi"ibus, ante prefixum nobis terminum sine mora transmisimus. Venerabiles autem domini et exsecutores vestri, canonice appellationj nostre minime deferentes, et quia in contemptum iuris et iusticie et contra formam mandatj vestri, decano, canonicis et plebanis Ciuitatis nostre dede- runt in mandatis sub hac forma. (Hier folgt No. CLXXXV.) Cum autem decanus et pauci canonicj, qui presentes erant, nam alij maiores et discretiores, in quibus consilium ecclesie dependebat, absentes erant, hanc executorum vestrorum litteram recepissent, licet scirent ex certis causis et rationibus, se potuisse mandatum ipso- ram executorum declinasse, utpote quj suspectj erant et fines mandatj excesserant, elegerunt tamen a diuinis cessare potius et tacere, quam beneficiorum suorum periculum sustinere, timentes et asserentes, quod a vobis de facto saltem, si non de iure, suis beneficiis spoliarentur, si se contra executores vestros, quantumcum- que et iustissimis rationibus et defensionibus, tuerentur. Cum tamen e contrario a inagnis et litteratis efc religiosis viris hoc eis esset de sanctitatis vestre iusticia pulchre persuasum, quod, licet pro domini nostri Regis voluntate optinenda nos velletis per executores vestros artari vel artare, non tamen fuit hec vestra intencio, ut id fieret iuris ordine non seruato, nec ipsi canonicj per vos beneficiorum suorum periculum incurrissent, si per iuris beneficium, per defensionis copiam vestris executoribus restitissent. Nos autem, considerantes, quod per canonicorum pusilla- nimitatem et taciturnitatem nobis grauamen ingereretur non modicum, si per execu- tores vere suspectos, et qui mandatj vestri fines excesserant, diuinum auferretur officium, super tali ciuitatis nostre grauamine coram domino Lvbicensi episcopo et canonicis, fratribus predicatoribus et minoribus et coram nostris Consulibus ad vestram presentiam duximus appellandum. Instructi enim fuimus, quod, licet gene- raliter verum sit, quod ab executoribus non appellatur, in duobus tamen casibus id aliter obseruatur, quando videlicet mandatj fines excedunt, et quando merito sunt suspectj: quorum casuum oterque in sepedictis executoribus inuenitur. Domi- nus enim Hauelbergensis episcopus tanta familiaritatis gralia Marchionibus est
174
1252. Etwa in dcr zwciten Hiilfte des Junius.
coniunctus, ut nullus dubitet vel ignoret, quod nobis merito sit suspectus; ipse enim non solum sub dominio Marchionum natus et educatus est, siciit et sui progenitores, sed etiam de manibus ipsorum ante episcopatum plura beneficia est adeptus, et tandem ad eorum voluntatem in episcopum est electus. Preterea tam ipse episco- pus, quam paler suus et fratres sui in consiiio Marchionum maiores et familiariores consueuerunt omnibus aliis inueniri. Ex istis et aliis pluribus familiaritatibus adeo nota est contra ipsum suspitio in casu proposito, ut probari non indigeat, sed videri. Item dominus episcopus Zverinensis, ex confessione propria, coram domino Bremensi Archiepiscopo et coram episcopo Lvbicensi et aliis multis facta, se satis docuit esse suspectum: interrogatus enim ab episcopo et ab aliis, quare contra Ciuitatem Lvbicensem perperam processisset, respondit, quod invitus hoc fecisset, adiciens, quod siue iuste siue iniuste processisset, propter Marchiones aliud facere non poterat, nec audebat. Preterea, si dominus Zverinensis suspectus non esset, tamen solus in causa procedere non potuisset, quia, quod duobus committitur, vnus non exequitur, precipue, cum in auctentico vestro hec clausula non sit adiecta: si ainbo non potestis, alter nichilominus exequatur. Preterea satis est suspitione dignum, quod ambo executores canonicis Lvbicensibus, quibus mandatum executio- nis imponebant, nec vestrum auctenticum eis vmquam ostendebant, nec etiam rescriptum ipsius auctenticj litteris, quas canonicis dirigebant, aliquatenus inserebant In secundo casu, quod videlicet fines mandatj excesserunt, satis erit manifestum et planum, si vestrum auctenticum cum ipsoruin executorum littera fuerit compara- tum. In vestro enim auctentico de vniuersitate excommunicanda nichil dicitur, et in eorum httera vniuersitas excommunicari iubetur: quod etiam hodie iuri contra- rium inuenitur. Preterea in auctentico vestro sub disiunctione mandatur, ut debe- amus vel domino Regi, vel Marcbionibus obedire; sed in executorum Iittera altera pars disiuncte, non facta domini Regis mentione, precise nobis precipitur, ut debe- amus Marchionibus obedire. Item, quod a vobis infra tempus Pentecostes exequen- dum in mandatis accepcrunt, hoc ipsi usque ad dominicam proximain post festum beati vitj auctoritate propria distulerunt, cum lex dicat, quod diligenter fines man- datj custodiendi sunt, et qui fines mandatj excedit, aliud quid facere uidetur, et susceptum non impleuit. Cum igitur ex predictis vobis hquere possit, executores vestros nobis suspectos fuisse, et fines mandatj excessisse, et ideo per consequens ad presentiam vestram nos rationabiliter appellasse, sanctitatj vestre omni, qua possumus, precum deuotione humillime supplicamus, ut non solum diuinum officium, nobis contra iuris ordinem sublatum, restituj faciatis, sed etiam apud dominum nostrum Regem efficaciter hoc agatis, ut gloriosam ciuitatem Lvbicensem a dominio
1252. Etwa in der zweitea Halfte dcs Junius. 175
Marchionum penitus absoluat, et eam sibi ac Imperio retineat et reseruet; et certe non oportet, ut vel per interdictum vel per excommunicationem ad hoc cogamur et artemur, ut domino nostro Regi obediamus et seruiamus, cum ad hoc ad ipsum litteras nostras et nuncios, quos ipse per gratiam suam benignissime recepit, nuper- rime direxerimus, ipsi supplicando, ut ab omni alieno dominio nos absoluat, et sibi et Imperio ad seruiendum perpetuo retineat et conseruet. Multis enim Iaboribus et expensis et carorum nostrorum iacturis et rerum dampnis ciuitatem nostram Imperio conseruauimus in preterito, et semper, quantum nobis permittitur, conser- uare intendimus in futuro.
Kaeh dem Originale, auf der Trete. Von dem daran befindlich gewesenen Siegel itt fast nichts mehr ubrig.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CliXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/68f74f29-b47f-4c29-aae0-d5efec90ff24/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success