Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliX. , S. 170
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliX. , S. 170
CliX.
Abel dei gracia Danorum Sclauorumque Rex, Dux jutie. Omnibus hoc scriptum cernentibus in domino Salutem. || Notum sit presentibus et futuris, quod ciuibus Lubicensibus hanc concessimus libertatem, vt, si forte mediante aliquo || infortunio eos apud quascumque partes regni nostri contigerit naufragari, res suas, quas suis laboribus et expensis || naufragio eripere poterunt, saluas et inconcussas habeant et liberas a cuiuslibet impeticione. Igitur sub obtentu gracie nostre man- damus uniuersis, districtius precipientes, ne hanc libertatem concessam dictis ciui- bus presumant infringere, nisi nostram incurrere uoluerint ultionem. Ne ergo in posterum ulla eis super hoc fieret calumpnia, hoc scriptum sigilli nostri munimine statuimus confirmandum. Omnia etiam iura sepe dictis ciuibus de gracia dilecti patris nostri bone memorie liberaliter indulta et libertates similiter confirmamus eisdem, quam diu concordiam nobis reseruauerint illibatam. Datum apud warthing- burugh, Anno domini MCfiL, Kalendas decembris XVII.
nebst Ruciisiegel hdngt.
Zwisehen 1237 und 4250. 149
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CliX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/08bcbf00-8171-4369-a3d9-0fc2fcc4761a/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success