Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiVII. , S. 259
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiVII. , S. 259
![00000259.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000259.png)
![00000260.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000260.png)
CCIiVII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Johannes dei gracia dominus Magnopolensis et dominus Heinricus suus filius. Omnibus, a quibus presens scriptum perlectum fuerit uel || auditum, in perpetuum. Ne gestarum rerum memo- ria processu temporis possit euanescere, discretorum uirorum prudentia solet eas per litteras eternare. Notum igitur esse uolumus || tam presentibus quam futuris, quod nos, accedente consilio uassalorum nostrorum, cum ciuitate lubicensi concor- dauimus isto modo. Si, domino permittente, nos et amicos nostros || expugnare contingat castrum Dartzowe, cum juuamine predictorum, Illud destruendum est totaliter et planandum, Ita quod a nobis et heredibus nostris in predicta lerra dartzowe numquam aliquod castrum debeat relocarij Si quis autem procedente tempore uellet occupare Iocum aliquem in terminis illius terre, uel edificare pre- sumeret uiolenter, Hoc compromisimus unanimiter defendere et totis uiribus im- pedire. Ceterum pro speciali fauore, quo complectimur sepedictos, damus et dimittimus eis omnem libertatem, quam in aquis et communi strata de nostris progenitoribus hactenus habuerunt. Vt autem hec rata et jllibata permaneant per- petuis temporibus, presentem paginam nostris et fratrum nostrorum sigillis jn sufficiens testimonium duximus roborandam. Huius facti testes sunt Milites: Do- minus Ludolfus de dybowe noster dapifer, Aluericus de barnekowe, Theodericus et Arnoldus clawe, Benedictus de Rodembeke, Otto de suinga, Marquardus de indagine, Volceko; Insuper: Gerhardus de indagine, Willekinus de stadis, consules lubicenses, et plures alij fide digni. Datum in Wissemaria, per manum Heinrici, notarij nostri, plebani de Gnewesmolen. Acta sunt hec Anno domini MCC Sexa- gesimo primo, In die Sancti Luce ewangeliste.
und Heinrich von Mecklcnburg, auf der Trese.
1261. Dec. 12.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/7e697bc5-8a89-4ef5-b1b8-71cd0740c982/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success