Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCjLXXXVI. , S. 638
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCjLXXXVI. , S. 638
![00000638.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000638.png)
![00000639.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000639.png)
DCjLXXXVI.
In dei nornine, amen. Gerardus et Hinricus dei gratia Comites Holzatie. Omnibus, ad quos || presens scriptum peruenerit, salutem in domino. Auditis et intellectis et plene percep||tis propositionibus, quas habebant inter se coloni villa- rum kempeze et Dazendor||pe super terminis cuiusdam territorii, Disceptationem ipsorum villanorum, communicato consilio fidelium nostrorum, taliter diffinimus, quod villani in Dazendorpe, presentis temporis et futuri, terminis ipsius territorii sic eternaliter perfruentur, sicut eos iarn possident, et prout noscuntur eos iam annis pluribus possedisse. Vt autem hec diffinicio nostra semper stabilis perseuerel, et nec a nobis, nec ab heredibus nostris, successoribus aut aliis quibuscunque im- mutari, cassari valeat vel infringi, presens scriptum sigillis nostris duximus muni- endum. Datum anno domini MCC Nonagesimo octauo, Simonis et Jude.
1298. Nov. 15. 619
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCjLXXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/0b05d3f9-4e08-418c-97a0-71a5a6985793/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success