Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLXIX. , S. 533
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLXIX. , S. 533

DLXIX.
Albertus dei gratia Thuringie lantgrauius et Saxonie comes palatinus. Honorabilibus viris, Aduocato, |j Consulibus et communitati ciuium Lubicensium, salutem cum sincero affectu. Receptis vestris litteris, || et intellecta adductione humuli a nostrorum districtuum hominibus fraudulenta, deo teste doluimus quam pluri||mum et dolemus. Cum igitur ex caris apud nos hoc fortasse temporibus, si quid talium, quod non credimus, factum est, forsitan sit causatum, Rogamus omni precum studio et diligencia cum exacta, Quatinus hoc, cum iam fere annus elapsus sit, usque ad noui humuli perceptionem uelitis nostratibus indulgere. Tunc enim omne, quod sinistrum fuerit, iubebimus precaueri, et omne inconueniens humulo expurgari. Si etiam quisquam tunc inuentus fuerit in talis humuli addu- ctione et emundatione inperfectus, contra illum nostro indultu secundum iuris formulam et correctoris limitem procedatur; Petentes etiam studiose, quatinus nostrates, cum ad vos in suis negociis venerint disponendis, si fortasse forum ipsis incompetens esse viderint, ipsos disgredi alias Iibere concedatis, quemadmodum fieri de aliis ciuitatibus liberis est consuetum, volentes pari inueniri semper pro vestra voluntate in omnibus vestris negociis et agendis. Datum Wartborch IIII.
Aeussere Aufschrift: Honorabilibus viris, Aduocato, consulibus et uniuersis ciuibus Lubicensibus.
Xach dem Originale , mit Spuren eines avfgedruckten grossen Siegels, auf der Trcse. *
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DLXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/1e2b933c-088a-476c-a04b-97eeb4cb1efd/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success