Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXII. , S. 132
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXII. , S. 132



CXII.
G(erardus) dei gratia sancte Bremensis ecclesie Archiepiscopus. Venerabili in christo fratri suo Johanni, Lubicensi Episcopo Salutem et sinceram in domino caritatem. Cum ad officium nostrum et uestrum pertineat, decorem domus dej modis quibus possumus ampliare, nos, considerantes, quod Monasterium sancti- monialium ordinis Cisterciensis, sancti Johannis Euangeliste in Lubeke, ubi quondam
1246. April 26. 111
fuit quedam umbra religionis, nunc uero substantia sancte religionis cepit florere domino disponente, necesse habeat ut defendatur, et consolationis uberibus nutriatur, fraternitatis uestre dilectionem rogandam duximus et monendam, quatinus prefatum Monasterium cum suis possessionibus et personis auctoritate nostra et uestra per censuram ecclesiasticam defendatis, inuasores et molestatores antedicti Monasterii per interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias compescendo. Omnes enim nostras sententias in predicta causa iuste latas faciemus auctore domino usque ad condignam satisfactionem inuiolabiliter obseruari. Datum Stadii, Anno gratie MCfiXLVi, VI kal. Maji, Pontificatus nostri anno XXVIII.
Xach der in der Urkunde vom 2J. October 1231 (S. unter No. CLXXVl.) enthaltenen Einschaltung.
CXIH.
Pupst Innocenz W. fordert die Stadt hubeck unter Androhung geistlicher Strufe.
auf dem zum Rdmischen Konige erwahlten Landgrafen von Thuringen zu huldigen und ihn zu unterstiitzen. 1246. Juli 10.
Innocentius episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filijs, Judicibus, Sca- binis et Populo Lubecensibus salutem et apostolicam benedictionem. J| Quia honorem et bonum statum Romani Imperij inter ceteros mundi fideles diligentius procurare ac stu||diosius conseruare tenemini, nos ad id tanto confidentius per nostras litteras uos hortamur, quanto ad exequen||da nostra beneplacita in hac parte animos uos habere credimus promptiores. Hinc est, quod, cum dilectus filius, Nobilis uir . ., Langrauius Thuringie, in Romanorum Regem dej operante uirtute, qui suorum uota inspirando preuenit et adiuuando prosequitur, sit assumptus, vniuersitatem uestram monemus, rogamus et hortamur attente per apostolica scripta mandantes in remis- sionem uobis peccaminum iniungendo, quatinus Regem ipsum totius honorificentie debito prosequentes, eidem, cuiuslibet contradictionis et difficultatis amoto repagulo, prompte ac fideliter intendatis et assistatis uiriliter et potenter. Alioquin dilecto filio . ., Electo ferrariensi, apostolice sedis legato, litteris nostris iuiungimus, ut uos ad id spirituali seu temporali districtione, prout uiderit, expedire compellat. Datum Lugduni, VI Idus Julij, Pontificatus nostrj anno quarto.
Nach dem Originale, mit anhdngender Bulle, auf der Trete.
112 1246. Auff.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/0f98a045-2075-4567-bc05-bcfa77b70f68/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success