Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCXXHI. , S. 677
DCCXXHI.
Omnibus presentes litteras inspecturis Hugucio de vercellis, Canonicus Brugensis, domini pape subdiaconus et Capellanus, ac ipsius litterarum contradicta- rum audiencie || de eius speciali mandato officium gerens, salutem in domino. Noueritis, quod, cum magister Helembertus, scolasticus ecclesie Lubicensis, pro se || impetraret litteras apostolicas sub hac forma: Bonifacius episcopus et cetera, dilecto filio, decano ecclesie Cuerinensis, salutem et cetera. Dilecti filii, magistri Helemj|berti, scolastici ecclesie Lubicensis, apud sedem apostolicain constituti, precibus annuentes, presentium tibi auctoritate mandamus, quatenus quicquid inue- neris in eius preiudicium temere attemptatum, postquam idem scolasticus causa peregrinationis et pro quibusdam suis negociis promouendis iter arripuit ad sedem ueniendi predictam, in statum debitum legitime reuocare procures. Contradictores et cetera. Oatum Laterani, Idus martii, pontificatus nostri anno sexto. Eisdem litteris magistri Johannes dictus felis, et angelus Interampnensis, procuratores aduocati, Consulum et vniuersitatis Ciuitatis Lubicensis, pro ipsis et eorum offici- alibus, quocunque nomine nuncupentur, in audientia publica contradixerunt. Quas tandem ea conditione absoluerunt, quod dicti aduocatus, Consules et vniuersitas ac eorum officiales ratione officiorum, que ab ipsis tenent, non conueniantur per litteras supradictas nec ad ipsos eedem littere aliquatenus extendantur: Quod pars altera promisit firmiter coram nobis. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et audientie contradictarum sigillo muniri. Datum Laterani, XV kalen- dis aprilis, pontificatus domini Bonifacii pape VIII anno sexto. *
Nach der Urschrtft, mit wohhrhaltencm Siegcl, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCXXHI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/570443d1-66e9-4fcc-801f-5010fee1333f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success