Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. »XCIX. , S. 560
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. »XCIX. , S. 560


»XCIX.
Nos consules et universitas civitatis in Lubecke. Omnibus presens scriptum intuentibus salutem. Notum omnibus facimus et publice protestamur, quod cum viris honorabilibus amicis nostris, consulibus civitatis Dudersted, pactum tale fecimus, quod quicunque contra predictam civitatem excessum fecerit, quod ibi proscriptus fuerit, quando literas ipsorum aut eorum nuntium ad nos miseri(n)t, idem proscriptus in ipsa civitate simili iure, ac si contra nos ipsos excesserit, proscriberetur, in tali proscriptione manebit, quo[d]usque iam tacte civitati amoris seu iuris vice emendam fecerit rationabilem et condignam. Ut autem apud posteros noslros ratum et stabile permaneat, sigillo nostre civitatis presens scriptum fecimus com- muniri. Datum anno Domini MCCXCIII, idibus Februarii, sexta feria ante quadra- gesimam.
»c.
Philipp IV., Konig von Frankreich, befreiet die Lubecker von dem Weggelde bei Bapaume, wenn sie mit deufschen WTauren die Champagner Messen besuchen, nicht aber wenn sie Waaren aus Flandern dorthin oder nach anderen Orten bringen. 1293. Mdrz 19.
Ph(ilippus) dei gracia Francie Rex. Prepositis, Balliuis ceterisque Justiciariis Regni nqstri, ad quos presentes littere j| peruenerint, Salutem. Viso Registro Curie
1293. Marz 19.
nostre super contencione mota inter mercatores de Lubecca, ex una parte, || et pedagiarios de Bapalinis, ex altera, repertum est, quod mercatores ipsi, uenientes ad nundinas Campanenses || cum mercaturis suis assumptis et emptis in Alemannia, non debent cheminum apud Bapalin, sed possunt ire et uenire cum dictis merca- turis per quecunque loca uoluerint, soluendo pedagia consueta in locis, in quibus se ingerunt; verum si afferrent uel ducerent aliquas mercaturas seu aueria de Flandria ad nundinas predictas, uel ad alia loca in Registro predicto contenta, Cheminum debent apud bapalin. Quocirca mandamus vobis et uestrum cuilibet, quatinus mercatores predictos contra huiusmodi tenorem Registri predicti molestari minime permittatis. Actum Parisiis, die Jouis ante festum Sancti Benedicti, anno Domini MCC Nonagesimo Tercio.
;VacA dem auf der Trese befindlichcn Originale, von welchem jedoch das Siegel mit dem Bande abgerissen ist.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) »XCIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/1f26aab8-d547-4877-8491-19eba1ead91c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success