Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXLI. , S. 420
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXLI. , S. 420
CDXLI.
Viris prudentibus et honestis, Aduocato Consulibus et commune Ciuitatis Lubycensis, Consules ceterique || burgenses de Rozstoc quicquid dilectionis, seruitii potueri(n)t et honoris. Venientes ad nostram pre||sentiam Henricus Wise et Herdherus, nostri dilecti conburgenses et socii de consilio, asserebant uoce || pubhca, quod Gherardus uos pie memorie, testamentum suum faciens coram eis in extremis positus, recognouit, quod obligatus esset Gherardo Heseler, nostro burgensi, in II marcis et dimidia et XVIII denariis, et Burchardo clipeatori in VIII marcis et dimidia, Wilbrando nostro humulario in VI marcis denariorum; et hoc sunt iidem H(enricus) et H(erdherus), nostri socij de consilio, coram nobis secundum leges Ciuitatum rationabiliter protestati, quod nos ulterios coram uobis presentibus pro- testamur. Rogamus ergo uestram discretionem attentius, quatinus tam respectu iuris quam nostri seruitii intuitu sic ordinare dignemini, ut jam dicta debita de bonis prelibati Gherardi defuncti, que in vestra sunt ciuitate, cum afias res vel bona non reliquerit, persoluantur et exhibitori presentium, B . . absque difficultate qualibet presententur, Agentes in hac parte taliter, sicut in casu simili in nostra ciuitate fieri uobis velitis. Datum Rozstoc, anno domini M CC LXXXIII, Sabbato ante Septuagesimaiii.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXLI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/1f3de91c-bf83-4b31-b422-9b58a49cdbe7/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success