Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliXVII. , S. 176
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CliXVII. , S. 176
CliXVII.
Viris honorabilibus et discretis Aduocato et Consulibus ciuitatis lubicensis Aduocatus, Consules et uniuersitas |J tharbatensis quicquid honoris possunt et obse- quii sincero cum affectu. Litteras aliquando supplicatorias pro ciuitatis nostre sub-|| sidio discretioni uestre direxeramus, quas gratiose uos recepisse relatu didicimus; sed easdem replicare preces necessitas || nos non modica conpellit et egestas. Dat enim petendi nobis audaciam uestra, de qua plurimum presumimus, deuotio, qua circa opera misericordie in humanis rebus et diuinis feruetis indesinenter. Vestre ergo honestati omni, qua possumus, instantia supplicamus, ut ubicunque se Iocus optulerit tam in uiuis quam a corpore migrantibus, qui largiri uoluerint suas elemosinas, ciuitatis nostre mentionem faciatis. In ecclesiis etiam vestris petitorem idoneum prouidere dignemini, quia ad nuncium talem transmittendum et apud uos sustentandum minime sufficimus in expensis. Considerationis siquidem oculo, quem ad quelibet honesta semper et utilia dirigitis, videre debet et attendere discretio vestra, quod munitio nostra, si ad perfectum venerit, fidei erit fulcimentum non solum nostre prouincie, sed et terrarum infra iacentium scutum erit et antemurale,
um 1250.
securitas manentium, comodum transseuntium, pax hiis, qui longe sunt et prope. Et uos, qui huiusmodi cooperatores estis omnium bonorum, que ibidem domino iuuante fiunt et fient, eritis participes et meritum habebitis sempiternum. Datum feria VI* post phasca, in tharbato.
\ach dem auf der Trese befindlichen Originale, mit anhdngendem, ziemUch wohlcrhaltenem Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CliXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/f10ba0ea-35d4-43cb-9772-c88af20e632d/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success