Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCIiXIX. , S. 364
CCCIiXIX.
Johannes dei gratia Lubicensis Episcopus. Vniuersis presens scriptum visuris et audituris Salutem in domino. Ut ea, que per predecessores nostros, episcopos, nostris temporibus, pacis || caritatisque federe sunt patrata, eciam post nostra tempora memorie fidelium arcius inprimantur, Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod || venerabilis pater felicis memorie, frater Johannes, predecessor noster, Episcopus Lubicensis, super causa, que vertebatur inter Abba- tem et monachos de Cicemer, ex vna parte, et || moniales de sancto Johanne, ex altera, de sano consilio Canonicorum, cui et nos, in minori officio constituti, inter- fuimus, et Consulum ciuitatis, ac aliorum discretorum virorum, compositionem amicabilem et concordie vnionem inuiolabilem, vtrique parti complacentem, ordi
127o. 343
uauit sub hac forma. (Hier folgt No. CCCXXVI.) Nos igitur, cum officii nostri requirat auctoritas, vt ea, que tam rite et tam rationabiliter a predecessore nostro ac aliis nostris predecessoribus ordinata et gesta sunt, per nos merito debeant roborari, compositionem et ordinationem eorundem ratam et gratam habentes, approbamus, et auctoritate presentium roboramus. Datum Lubeke, anno domini MCCLXX Quinto, Pontificatus nostri anno XVI.
\ach dem im Archive des St. Johannis-Klotters befindlichcn Originale, mit anhdngendcm Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCIiXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/2f51a2ff-f8ae-4e6c-96c5-68188e98b7db/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success