Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXXXIII. , S. 293
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXXXIII. , S. 293


CCIiXXXIII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Abbas, prior, Totusque conuentus fratrum in Reynevelde. Omnibus christi fidelibus hanc litteram inspecturis || in perpetuum. Que geruntur in tempore, ne simul labantur cum tempore, solent scripturarum testimonio eternari. Ergo notum esse volumus tam presentibus || quam futuris, quod speciales amici nostri, consules et communitas Ciuitatis Lubi- censis, ob reverentiam iehsu christi ac precum nostrarum intuitu, commodum et vtilitatem || nostram et claUstri nostri respicientes, admiserunt, ut in ciuitate pre- dicta quandam hereditatem, videlicet aream apud fossam marlevi sitam, emeremus, nobis cum tali conditione interposita construendam: Omnia etenim ex ea facere tenebimus in talliis, in exactionibus, in vigiliis et in ceteris omnibus, que unus civium ipsius ciuitatis, si emisset, ex ea facere teneretur. Adjectum est preterea, vt si aliquo tempore hanc hereditatem nobis vendere placuerit, eam vendere debe- mus ipsi ciuitati pro tanta pecunia, quantum ualet hereditas memorata. Si uero sepedicta civitas eam emere noluerit, possumus eam vendere cui voluerimus, dum tamen vni ex ipsius concivibus vendamus eandem. Vt autem hec ordinatio ex vtraque parte stabilis et inviolata permaneat, presentem litteram inde conscribi fecimus et eam sigillo Venerabilis patris nostri Johannis, episcopi lubicensis, ac sigillo sui capituli, nec non sigillo nostro et nostri conuentus firmiter communiri. Testes sunt Johannes prior, Johannes supprior, Daniel cellerarius, Otto magister nouitiorum, Johannes custos, hermannus camerarius, Johannes infirmarius et ceteri fratres omnes; Johannes de Bardewic, Johannes monachus, magistri civium, Alfwinus de domo, Gherhardus de Indagine, Alfwinus niger et Bertramus stalbuc camerarii, Johannes de bremis, Lodewicus et consules vniversi. Datum Anno domini Millesimo Ducentesimo Sexagesimo Sexto, in decollatione sancti Johannis baptiste. .i ."
272 1266. Oct. 4.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiXXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/75bbca87-8129-40cc-accc-c60ed5d5e6af/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success