Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXIilV. , S. 158
CXIilV.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei. Dilectis filijs, Consilio et Comuni Ciuitatis lubicensis, salutem et || apostolicam benedictionem. Sincera deuotio, quam circa Romanam ecclesiam, cunctorum fidelium matrem, geritis, uobis induxit affectuin, ut licet de iurisdictione sitis Imperij, pro sedis apostolice gaudeatis patrocinio confoueri. || Hinc est, quod nos uestris desiderijs grato concurrentes
1249. Nov. 3. 137
assensu, personas uestras in deuotione dicte sedis et carissimi in christo filij nostri Wilhelmi, Romanorum Regis Illustris, fideliter persistentes cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabihter possidetis aut infuturum iustis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere, uel ej ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugdunj, III Nonas Nouembris, Pontificatus nostrj anno septimo.
\ach dem Originale, mit anhdngendcr Bulle, auf dcr Trese.
Papst Innocenz IV, giebl den Liibeckern die Zusicherung, dass sie ausserhalb des Lubeckischen Sprengels nicht vor ein geistliches Gericht geladen tverden sollen. 1249. Nov. 4.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei. Dilectis fihis, Consiho et com- muni Lubicensi, Salutem et apostolicam benedictionem. Circa uos nobis et.ecclesie Romane deuotos interne super eo gerimus compassionis affectum, quod multis angustiis, que de uestrorum hostium furore prodeunt, subiacetis. Cum itaque sedis apostolice gratiosa benignitas pro deuotionis uestre meritis uos de nouo sub pro- tectione sua duxit admittendos, et ideo noscatur esse congruum, ut ab ipsa uobis fauoris optati perueniat fulcimentum, nos uestris supplicationibus annuentes, ut uos uel aliquis uestrum, quamdiu parati fueritis conquerentibus de uobis complementum exhibere iustitie coram judice competenti, extra Lubicensem diocesin conueniri per litteras apostolicas non possitis, uobis auctoritate presentium indulgemus; presentibus post triennium minime ualituris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauh apostolorum ejus se nouerit incursurum. Datum Lugduni, II non. Nouembris, pontificatus nostri anno septimo.
.\ach dem auf der Trese befindliehen Vidimus des Cardinal-Bischofes Urilhelm von Sabina,
mit anhdngendcm Siegel.
Bd. I.
18
138 1249. Nov.4.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXIilV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/38287f3e-b7a9-490a-bee5-89972aeca596/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success