Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XVIII. , S. 46
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XVIII. , S. 46

XVIII.
Heinricus dei misericordia racesburgensis ecclesie episcopus. Universis hanc paginam lecturis salutem in deo salutari nostro. Notum esse uolumus tam uobis quam ceteris uobis succes||suris, quod nos, ut pote qui diuina cooperatione pietatis semper intendere debemus officiis, cum domino Henrico Bu(rewino) magnopolitano et eius filiis || persepe consilio habito, peticionem ciuium in Lubeke tum pro dei timore, ut eum nobis propicium adquirere ualeamus et benignum, tum pro fauore dicte ciuitati exhibendo, consensu et a nobis et a nominatis nobilibus, quia causa eis nobiscum communis fuerat, utrimque attributo, exaudicione dignam habentes, pro- uentus thelonei in dartsowe, qui nobis partim cedebant, duximus penitus abolendos, non solum prefate ciuitatis indigenis, uerum omnibus undecunque accedentibus hinc inde transeundi sine omni impedimento libertatem concedentes, et ut de nostra pro- motione preparationi uie, quantum ad nos pertinet, insistatur, statuentes. Vt autem hec constitutio dubium non pariat posteritati, sed firma maneat et inconuulsa,. scripto presenti cum sigilii nostri appensione eam uolumus roborari, ne quisquam hoc misericordie opus inirritum ducere audeat, sub anathematis periculo firmiter inhi- bentes. Acta sunt hec in sconenberge, anno dominice incarnationis M CC XVlIII, Pontificatus nostri anno quarto.
Nach der Urtchrift, auf der Trese. Das Sicgel hdngt tiicht mehr an dem Uande.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/78a9a1d9-2b7b-46d4-95b3-821ee1fb1cb7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success