Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCI. , S. 208
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCI. , S. 208
CCI.
Jacobus dei gracia Roskildensis Episcopus. Dilectis sibi in christo, Aduo- cato, Consilio et communi Ciuitatis Lubicensis salutem in domino. || Quamuis a uobis et piratis uestris ultra id, quod de facili estimari potest, nobis et Ecclesie nostre Roskildensi magna || dampna et multiplices iniurie sunt illate, castrum et villam de Kopmannahafn, ac plura maneria ad || mensam nostram Episcopalem spe- ctancia, ac Ecclesias eiusdem loci conburendo et bonis pluribus spoliando, homines etiam dicte Ecclesie captiuando, super quibus vos auctoritate domini pape aliquando fecimus in judicio conueniri, attendentes tamen verbum apostoli in judicio contendi prohibentis, simulque considerantes, quod nobis et Ecclesie nostre et amicis nostris per Litteras vestras patentes stabilis Amicicia promittatur: Notum facimus omnibus presentes Litteras inspecturis, quod nos de dmnibus predictis vos consciencie vestre relinquimus in tantum, ut cum non dimittatur peccatum, nisi restituatur ablatum, vos tam de restitutione ablatorum, quam de satisfactiohe pro illatis nobis iniuriis ita disponatis, ut secura consciencia coram ihesu christo in examine districti judicii securi respondere valeatis. Datum apud Skielfiskor, anno domini M CC quinqua- gesimo tertio, VII kalendas Augusti.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/391ea872-b216-4264-93a9-12116ec1cb63/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success