Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXI. , S. 396
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXI. , S. 396
![00000396.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000396.png)
![00000397.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000397.png)
![00000398.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000398.png)
![00000399.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000399.png)
CDXI.
Honorabilibus viris et discretis, Consulibus et Communi Ciuitatis Lubecensis, Consules et Commune Ciuitatis || Halberstadensis cum sincero fauore quicquid pos- sunt obsequij et honoris. Ex tenore litterarum vestrarum didi[s]cimus, quod vos || pro utilitate, commodo et libertate mercatorum diuersorum regnorum, Alamannie
1281. Marz 2. 575
videlicet, francie, Castelle, Portugallie ac Anglie, || nec non aliorum regnorum, ex quibus mercatores mercimonia in fiandriam deportare solent, fideliter et utiliter laborastis apud inclitum dominum Comitem fiandrie, pro quibus vobis multimodas •referimus gratiarum actiones. Vnde vobis per has nostras patentes litteras signifi- camus, quod nos vnanimiter et voluntarie acceptamus priuilegia nec non libertates et pacta cum dicto domino Comite pro mercatoribus vniuersis inita, scilicet ut depositio mercimoniorum, que vulgariter Nederlaghe nuncupatur, in Ordenburch, prout in priuilegiis continetur, obseruetur, Ita tamen quod ipsa jura et pacta, inter dominum Comitem et vos ordinata, firma maneant et inuiolabiliter supradictis mercatoribus obseruentur. In cuius rei testimonium presentes litteras conscribi fecimus et sigillo ciuitatis nostre duximus roborandas. Datum halberstat, anno domini MCCLXXXi, Dominica qua cantatur Inuocauit.
Aach der Vtschrift, mit ziemlich erhaltenem Siegel, auf der Trese.
CDXU.
Die Sladt Magdeburg erklurt sicJi mit der Verlegung dcs Stapels von Briigge nach Ordenburg einverstanden. 1281. Mdrz 9.
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit. Scabini, Consules et com- mune ciuitatis Magdeburgensis salutem. Cum sicut etc. Vas Uebrige ist wiirtlich gleichlautend mil der Urkunde der Stadt Slendal No. CDV. Am Schlusse heisst es: Datum Magdeburg, Anno domini MCCLXXXI Sabbato ante Dominicam qua can- tatur Reminiscere.
AacA der Urtchrift, mit anhdngendcm Siegel, avf der Trese.
cDxm,
Helmold und Nicolaus, Grafcn von Schwertn, verkaufen dem St. Johannis - Klosler zu Liibeck das Eigenthum von 24^/g Hufen mit einem Zins von oO Hiih- ncrn in dem Dorfe Driberg, fiir 600 Mark liib. und hamb. Pf, unter Vorbehalt jedoch von zwei Driltheilen der Intraden der hohen Gei'ichts- barkeit. 1281. Mai 2.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, amen. Nos Helmoldus et Nycolaus dei gratia Comites Zwerinenses, omnihus has litteras audituris in perpetuum. ||
376 1281. Mai 2.
Quamuis vniuerse sacre religionis plena affectione diligamus aucmentum, religiosa- rum tamen virginum, deo dicatarum, Abbatisse, priorisse videlicet || et totius con- uentus sanctimonialium in Lubeke merita et sedule deuotionis obsequia promerentur, vt specialis prerogatiua fauoris et gratie ordinem || ipsarum prosequamur et locum, - et desideremus easdem votiuis in domino semper successibus ampliari. Cupientes itaque, sincerum nostrum affectum ad dictum Cenobium iam dudum habitum salu- brem ostendere per effectum, ad vniuersorum, tam presentium quam futurorum, volumus notitiam deuenire, Quod Abbatissa, Priorissa et Conuentus dicti Cenobii seu monasterii sancti Johannis Ewangeliste in Lubeke viginti quatuor mansos et dimidium cum quinquaginta pullorum redditibus in villa Dhryberghe a nobis pro se(x)centis et sexaginta denariorum lubicensium et hamburghensium marcis vsualis monete libere et rationabiliter comparauerunt, quos ipsis et ipsarum successoribus de mera animi liberalitate, nec non omni heredum nostrorum pleno consensu, pro animarum nostrarum salute contulimus, proprietatis jure libere perpetuo possidendos, in eisdem terminis et disterminationibus, vt nunc jacent, agris videlicet cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, siluis, nemoribus, pratis, pascuis et pisca- tionibus, ac cum omnibus prouentibus et redditibus in presenti uel in futuro sem- per venire potentibus de eisdem, liberos et immunes ab omni exactione, petitione, procuratione, seruitio et omni angaria et violentia qualicumque; Reseruatis tamen nobis duabus partibus a dicto monasterio, salua tertia parte, omnium eorum, que de maiori supplitio, hoc est manus et colli, poterunt deriuari. Coloni vero dicto- rum mansorum ad opus, quod borchwerch dicitur, et ad defensionem terre nostre, que vulgo lantwere nuncupatur, cum ceteris hominibus venient, se suaque, cum necesse fuerit, defendendo. Si vero procedente tempore bona supradicta quicum- que etiam hominum impediret, eadem expedire debebimus, prout in publico extitit placitatum. Volumus etiam vt in monasterio sepius nominato progenitorum nostrorum ac nostri perhennis ac sollempnis memoria in uigiliis, ieiuniis, castigatio- nibus et orationibus habeatur. Huius igitur venditionis et omnium premissorum testes sunt: Dominus Wypertus de Wyttenburg, Antonius de tribbowe, Nycolaus vos, Gerardus de Exen, Ludolfus Hasenkop, Borchardus de Ihesowe, Hinricus de Marsowe; Consules quoque lubicenses: Hinricus steneke, Vromoldus de quinque domibus, Bertrammus stalbuk, Hinricus de Ysernlo, Hildebrandus de molne, Ber- trammus mornewech, Alexander krek et alii quam plures layci et clerici fide dingni. Vt autem monasterium sepedictum in hiis plena gaudeat libertate, et hec venditio cum omnibus pretnissis inuiolabilis obseruetur, presentem paginam conscribi fecimus
4281. Mai. 2. 377
et sigillorum nostrrorum appensionibus iussimus communiri. Datum Lubeke, anno domini MC^LXXXi, in crastino festiuitutis apostolorum Philippi et Jacobi.
Nach dem im Arehive des St. Johannis - Klosters befindlichcn, mit swei Siegeln versehenen Originaie, dessen Luckcn aus zwei ebcnfalls in dicsem Archive vorhandenen Transsumpten, dem einen des Bischofes Heinrich von Lubeck, dcm anderen der Prediqermonche und Minoriten daselbst, vom Jahre 1284, in die bcati Mathic apostoli, erganzt worden sind.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/43529c9a-1180-42af-a39e-dc5a7da7d79b/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success