Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCJLXIII. , S. 361
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCJLXIII. , S. 361
CCCJLXIII.
Helmoldus dei gratia Comes in zwerin. Omnibus presentem paginam intu- entibus in perpetuum. Ad omnium presentem || litteram intuentium uolumus deuenire noticiam, quod pie recordationis comes uenerabilis in zwerin, Gunzelinus noraine, pater noster, || ciuibus Lubycensibus negotiantibus, ipsorum dilectioni tali beneficio satisfaciens, per suum euntibus et redeuntibus dominium, ab om||ni the- loneo et exactione, que ungelt dicitur, immunes eos esse liberaliter contulit ac exemptos. Nos igitur, commendabile patris nostri beneficium infringere nolentes, neque in irritum reuocantes, ipsum pretaxatum donum viris honorabilibus collatum, preterquam quod uulgariter arincpenninge appellatur, littera nostra, Sigilli nostri appensione, militibus nostris domino Moltzano, domino vlrico de bluchere, domino Wiperto, domino Ribone, et Johanne de monte, Consulibus quoque Lubycensibus Johanne Monacho, Heinrico de nestewede, Wernero olla presentibus, confirmamus. Datum Lubeke, anno gratie MCCLXX quinto, Fena Sexta post Ascensionem domini nostri Jhesu christi.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCJLXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/4438b8d6-bef7-42d0-95a5-070714d8fefb/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success