Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXYIII. , S. 331
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXYIII. , S. 331


CCCXXYIII.
Gerardus et Johannes dei gracia Comites Holtsacie, Stormarie et de Scowenburg. Vniuersis, ad quos presens peruenerit scriptum, salutein in domino. Que || aguntur in tempore, ne lapsu temporis senium obliuionis incurrant, solent ei1 subscriptio testium et scripture testimonium perhennare. Hinc est, quod || pre- sencium testimonio duximus protestandum, quod Tetlews Miles de Sleten cum heredum suorum consensu vendidit domui sancti Spiritus || in Lubeke quatuor Man- sos, quos a nobis tenebat in pheodo, pro centum et sexaginta marcis denariorum Lubicensium, sitos in terra Oldenburg in villa Geddendhorpe, cum omnibus commo- ditatibus, vsibus et iure, sicut eos actenus noscitur possedisse. Nos autem, hanc uenditionem cum consensu heredum nostrorum ratam tenentes pariter et acceptam, eidem domui sancti Spiritus liberaliter hereditatem et omnem proprietatem de hiis quatuor Mansis, sicut lpse anobis tenuit, conferimus pro quinquaginta Marcis dena- riorum Lubicensium, cum omni vtilitate et libertate, cum judicio Maiori et Minori, cum vsu cedendi, secundum quod aliis ecclesiis permittimus, li[n]gna, Cum pascuis, pratis, paludibus, viis et inuiis, Cultis et incultis, Exitibus et regressibus, et plane cum omni commoditate et libertate, qua nobis dicti Mansi uel nostris heredibus aut dicto Tetlevo uel heredibus suis competunt vel competere possent tempore procedenti, Eosdem dicte domui sancti spiritus conferimus inperpetuum possidendos. Ab omni eciam exactione violenta seu precaria sepedictos Mansos libertamus, nisi forsan ecclesiis Maioribus et Minoribus dominii nostri generaliter immineat facien- dum. Vt autem hec rata permaneant et inposterum nullis dubium oriatur, presen- tem paginam Sigillorum nostrorum Munimine duximus roborandam. Testes huius
1) Lics: ea.
310 1271.
sunt: Lupus, Lodhowicus post, Marquardus de Parkentin, Gerbertus dictus aduo- catus. Datum anno gracie M CC LXXI.
Nach der im Archivc dcs Ileiligen-Geist-Hospitals befindlichen Urschrift, mit den vollig wohlcrhaltenen Siegebi
der beiden Grafen.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXXYIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/01570730-f9e3-4f54-9325-874bf9ba67ee/charter>, accessed 2025-03-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success