Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCXXII. , S. 676
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCXXII. , S. 676


DCCXXII.
Johannes, Albertus et Ericus Duces Saxonie, Angarie et Westfalie. Omni- bus, ad quos presens scriptum peruenerit, in perpetuuin. Ne ea, que fiunt in tempore, simul labantur tempore j| defluente, solent testium memorie commendari et scripturarum testimonio perhennari. Hinc est, quod notum esse volumus christi iidelibus vniuersis presentibus et futuris, quod, nobis et vasallis nostris annuentibus, plenarios consensus || adhibuimus, quod Godefridus et Johannes filius eius, dicti de Cremun, Ciues Lubicenses, villam dictam Schattyn, sitam in terra nostra Race- borch, uenderent monasterio beati Johannis ewangeliste ciuitatis Lubicensis |J pro quadringentis marcis nummorum Lubicensium cum omuibus commoditatibus, iuribus, terminis, disterminationibus et vsufructibus, cum decima ac totali censu, cum areis, pratis, pascuis, agris cultis et incultis, paludibus, stagnis, aquis aquarumue decursibus, cuin moiendino adiacente, eum siluis et lignis, omnibusque suis attinen- tiis, cum iudicio maiore et minore, cum omni vtilitate, que nunc est vel in futurum potuerit exinde prouenire, tali iurisditione, libertate et proprietate perpetuo possidendam, sicut eam dicti Godefridus et Johannes et eorum heredes hactenus possederunt; quam villam dictam Abbatissam et conuentum ad perpetuos usus ipsius monasterii recognoscimus rationabiliter comparasse. Quare nos, moti zelo pietatis diuine, ipsi monasterio proprietatem ipsius ville libere ferimus in recompen- sationem ville Dechowe, quam nobis resignauerunt. Coloni etiam predicte uille ab omni cuiuslibet seruitii iugo seu quocunque grauamine perpetuo liberi erunt penitus et exempti, ita ut ipse moniales in eadem uilla libere ac absolute ordinent et disponant quicquid sibi iudicauerint vtilius expedire. In cuius rei firmamentum • et robur perpetuum presentem paginam Sigillorum nostrorum communimus patrocinio,
distincte mandantes, ne aliqui hominum hec aliquatenus presumant infringere, que nobis ad utilitatem dominarum placuit confirmare. Huius rei testes sunt dilecti ac fideles nostri milites: Dethleuus de Parkentyn, Hinricus et Johannes de Crummes, Harthwicus de Ritzerowe, Hinricus de parkentyn, Uolcmarus de Cro- nowe, Hermannus de Tralowe, Ludeke Scacko; Consules Lubicenses: Marquardus Hildemari, Bernardus Cosuelde, Johannes Albus, Johannes Piscis et alii quamplures fide digni. Acta sunt hec Anno dominice incarnationis MCCC, Idus Marcij.
TSach dem mit drci Sicgeln verteliencn Originah im St. Johannis-Kloster, ergdnzt aus dem Copiarius.
1500. Miirz i8. 657
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/44c46856-c09f-41c9-9d5e-ca050d08182a/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success