Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXXI. , S. 274
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXXI. , S. 274
CCIiXXI.
Wartisslaus dei gracia dux deminensis. Omnibus christi fidelibus hoc scriptum legentibus salutem in eo, a quo progreditur omnis salus. Qu.oniam anti-
1) Ilier schcinl in dcr Handsclirifl cin Sclircibfolilcr vorlian.lcn r.a scin.
12G5. Feb. 13. 253
quitas mater est obliuionis, obliuio uero lumen veritatis penitus extinguere consueuit, veneranda decreuit antiquitas, ut ea, que rationabiliter ordinantur, testibus et scripti munimine roborentur. Eapropter notum esse volumus uniuersis, quod nos Sifrido de ponte suisque heredibus in nostra ciuitate gripeswald duodecim marcas denariorum In thelonio iure feodali duximus conferendas. Ne igitur in posterum super hoc, quia labilis est hominum memoria, dubium aliquod oriatur, presentem paginam sigillo nostro, nec non sigillo cognati nostri, domini Barnim videlicet. ducis stetinensis, in huius rei euidentiain, et ne detur litis occasio successori, fecimus communiri. Cum autem hec fierent, hii testes astiterunt: Bernardus mel, henricus vrsus, Bertoldus aduocatus de gripeswald et alii quamplures. Datum demin, anno dominice incarnacionis MCCLXIII, jn vigilia cinerum.
.Vacft e/nem im Archive des Heiligen-Geist-Jlospitahs zu Lubeck befindlichcn Transsumpte des Bischofes Bertram von Lubeck v. J. loliO, welches stark beschddigt und ohne Siegel ist.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/451c0143-6d7a-45fb-abbe-171bdb6e1e49/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success