Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXVII. , S. 346
CCCXXVII.
Honorabilibus viris et honore prosequendis, . . Aduocato, Consulibus in Lubeke, Frater Andreas, Gerens in Lyuonia vices Magistri, || Aduocatus, Consules Rigenses Quicquid dilectionis, obsequii poterint et honoris. Regraciari uobis non sufficimus de multi||tudine beneficiorum, que nobis exhibuistis nos omni nostro negotio fideliter promouendo. Quid ergo restat, nisi in illo gra||tias referamus, qui affectum uobis pie tribuit actionis. Quare etiam de rerum vestrarum perditione mota apud nos non modicum perturbamur, Que, si uestrates consilio usi fuissent, nullomodo peruenissent, quia magister Otto, vir uenerabilis, Recordationis felicis, perditionem eisdem et traditionem imminere sciens, Rogauit, monuit et hortabatur, ut iter suum protraherent, quousque secure possent et feliciter ambulare, Quod iidem praviter sentientes, timentes aliud quid latere, Iter propositum incedentes, ubi1 predictum incomodum inciderunt. Et quia non soluin pro nostra salute, uerum etiam pro omnium ibi confluencium esse sollicitos nos oportet, Honestatem uestram, discretionem simul et dilectionem duximus omni Instancia exorandam, Quoties2 Res uestras discretioribus ammodo committatis, Cum mittere uolueritis, qui Regere nouerint se discrete, et Consilio uti uoluerint, quia, ubi multa consilia, ubi3 salutis
1) Lics: ibi. 2) Lies: quod. 3) Lics: ibi.
1274. April 9. 325
proueniunt incrementa. Sciat eciam uestra honestas, quod nos, Consilio domino- rum terre, iter dune ad tempus obstruximus, iter autem versus nogardiam et ad alias partes Rutenorum et ad alias Regiones publicas iieri nunciamus, quousque iterum dunam pacifice ascendere poteritis et quiete, Et de dampno illato Ruteni emendam fecerint aliqualem. Datum in Riga, feria secunda post octauam Pasche.
Nach dem Originale, auf der Trese. Das Siegel sowohl des Commendators als auch das der Stadt Riga
ist ziemlich gut erhallen.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/b8d1f9f4-6ef1-43d1-81fc-b483750ddbe5/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success