Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXI. , S. 326
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXI. , S. 326
CCCXXI.
G(erardus) Dei gratia Comes Holtsatie. Vniversis presentia visuris salutem in Domino. Ad notitiam singulorum tam presentium quam futurorum cupimus peruenire, quod nos ad petitionem dilecti fidelis nostri Heinrici de Barmentstede decimam sitam in Crimpa, quam idem Heinricus a nobis in pheodo tenuerat, et Ludolphus dictus de Buxtehuthe, ciuis Hamburgensis, similiter ab ipso Heinrico in pheodo tenuit, cum assensu dilecti fratruelis nostri Johannis, ancillis Christi ecclesie sancti Johannis in Lubeke cum omni vtilitate ac commoditate libere conferimus; Condonantes eisdem quicquid iuris habuimus in decima prenotata, commode ac quiete perpetuo possidendam.1 Ne autem de hiis alicui dubium possit suborirj, presens scriptum prefatis sanctimonialibus conferendum duximus, sigilli nostri muni- mine roboratum. Testes autem milites qui presentes fuerunt sunt hij: dominus Papewlf, dominus Gherbertus, dominus Bertoldus de Rennowe, dominus Hartwicus de Reuetlo, dominus Hartwicus de Segheberghe, dominus Marquardus de Seghe- berghe. Testes autem ciues Hamburgeses sunt hij: Bernardus de Buxtehuthe, Hermannus Vorrat, Nicolaus filius Fredewardi, Godefridus filius Alheidis, Bertram- mus filius Esici, Ludolfus de Buxtehuthe et alij quam plures. Actum et Datum Hamborg, anno Domini M C(5 LXX, XIIII kalendas Decembris, in octaua Martinj.
Das Original bejindet sich im Hamburgischen Archive.
I) Lics: possidendum
Zwischen 12«5 und 1270. 505
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/46a05038-ddf7-44ea-abf7-61125ce79b60/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success