Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCXLIII. , S. 691
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCXLIII. , S. 691


DCCXLIII.
Honorabilibus viris et discretis, Consulibus universis civitatis in Lubeke. fiater florekinus, commendator domus theutonice || in Hugsaria, cum devotis in christo orationibus quicquid potest reverentie et Honoris. Cum propter diversas causas, quibus sum prepeditus, negotium || a magistro nostro iniunctum mihi per- agere non valeam, fratrem almarum, ordinis nostri sacerdotem, reverentie vestre transmitto, supplicans affecjjtuosius, quatenus ipsum in negotio suo effectuose tan- quam me promovere dignemini. Ceterum reverentie vestre simul et dilectioni grates vobis referre non valeo condignas pro eo, quod in negotiis meis me ad vos veniendo et apud vos • commorando promovistis et eciam piusquam mea exigerent merita honorastis: quod vobis omnium bonorum relributor retribuere dignetur. Sed si quid pro vobis facere debeam, per quod honor vester sustentetur atque dilatetur, audacter mihi tanquam vestro fideli demandate, quod pro viribus meis adimplere paratus sum et semper ero.
Auf dcr Ruckseite slehl: Consulibus uniuersis Lubicensibus.
Aach dem auf der Registratur befindlichen Originale, an welchem das Siegel fehlt.
1J Lies: exigent.
672 Ende des 13. Jahrhunderts.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCXLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/4d3305c1-d536-4a5e-9929-7b567be159c4/charter>, accessed 2025-03-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success